PL 50, col. 993

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas
suas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis;
sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum
acceperit, si postea Jacob indicavit propinquitatem
suam. Ergo intelligendum est, aut illum, qui jam
audierat quae illa esset, fidenter in ejus osculum irruisse;
aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem
quod primo factum erat, id est, ut indicaret
quis esset. Sequitur:
[(Vers. 13 seqq.)] Auditis autem Laban causis itineris,
respondit Jacob, Os meum es, et caro mea. Et postquam
expleti sunt dies mensis unius, dixit ei, Num
quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis
accipies. Habebat vero duas filias, nomen majoris,
Lia; minor autem appellabatur Rachel. Sed Lia lippis
erat oculis; Rachel, decora facie, et venusto aspectu.
Quam diligens Jacob, ait, Serviam tibi pro Rachel filia
tua minore, septem annis. Respondit Laban, Melius
est ut tibi eam dem quam viro alteri. Servivit igitur
Jacob pro Rachel septem annis; et videbantur illi pauci

dies prae amoris magnitudine. Quaerendum est quomodo
dictum sit, videbantur in conspectu ejus velut
pauci dies, cum magis etiam breve tempus longum
soleat esse amantibus. Dictum est ergo propter laborem
servitutis, quem facilem et levem amor faciebat. Dixitque ad Laban, Da mihi uxorem meam, quia
jam tempus expletum est ut ingrediar ad eam. Qui vocatis
multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias,
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum,
dans ancillam filiae nomine Zelpham; ad quam cum ex
more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam;
et dixit ad socerum, Quid est quod facere voluisti?
Nonne pro Rachel servivi tibi? Respondit Laban, Non
est moris in loco nostro ut minores ante tradamus ad
nuptias. Imple hebdomadam dierum copulae hujus, et
hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi
septem annis aliis. Acquievit placito, et hebdomada
transacta, Rachel duxit uxorem; cui pater servam Balam
dederat; tandemque potius optatis nuptiis, amorem

sequentis priori praetulit.
Si parum advertatur rei hujus
narratio, putabitur quod posteaquam Liam Jacob
duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos
pro Rachel, et tunc eam duxit; verum autem non
ita est, sed Laban ei dixit, Imple hebdomadam dierum
copulae hujus, et hanc dabo tibi pro opere quo serviturus
es mihi septem annis aliis. Hoc itaque ait,
Imple dies nuptiarum septem, pertinentes ad istam
quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis
apud me adhuc septem annos alios. Deinde
sequitur, Fecit autem Jacob sic, et implevit hebdomadam,
et Rachel duxit uxorem. Dedit autem Laban Rachel
filiae suae Balam ancillam suam, et intravit ad Rachel.
Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit
ille septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam
duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem
annos alios; nimis enim durum et valde iniquum fuit
ut deceptus adhuc differret alios septem annos, et
tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem
diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Judicum

ostendit in Samson, quando fecit votum septem diebus;
et addidit Scriptura quod sic solerent facere
juvenes. Sequitur:
[(Vers. 31 seqq.)] Videns autem Dominus quod despiceret
Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente,
quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen
ejus Ruben, dicens, Vidit Deus humilitatem meam,
nunc amabit me vir meus. Ruben interpretatur visionis
filius. Rursumque concepit, et peperit filium, et ait,
Quoniam audivit me Dominus, eo quod odio me haberet
vir meus, dedit mihi etiam hunc. Et vocavit nomen
ejus Simeon. Ab eo quod est exaudita, Simeon nomen
filio imposuit. Simeon quippe interpretatur auditio. Concepit tertio, et genuit filium, dixitque, Nunc
quoque copulabitur mihi vir meus, eo quod pepererim
ei tres filios; et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
Levi interpretatur assumptio. Quarto concepit, et peperit
filium, et ait, Modo confitebor Domino; et ob hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.