PL 50, col. 994

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

vocavit eum Judam. Judas enim confessio interpretatur.
A confessione itaque, confessoris nomen ejus
dictum est; verumtamen hic confessio pro gratiarum
actione aut pro laude accipitur, ut frequenter in
psalmis est; et in Evangelio, Confitebor tibi, Domine,
Pater coeli et terrae [(Matth. XI)]
, id est, gratias ago
tibi, sive glorifico te. Sequitur:
[(Cap. XXX.--Vers. 1 seqq.)] Cernens autem Rachel
quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait
marito suo: Da mihi liberos, alioquin morior. Cui iratus
respondit Jacob, Num pro Deo ego sum, qui privavit
te fructu ventris tui? At illa, Habeo, inquit, famulam
Balam, ingredere ad illam ut pariat super genua
mea, et habeam ex ea filios. Deditque illi Balam in
conjugium. Quae, ingresso ad se viro, concepit et peperit
filium. Dixitque Rachel, Judicavit mihi Dominus, et
exaudivit vocem meam, dans filium. Et idcirco appellavit
nomen ejus Dan. Propterea vocavit nomen ejus
Dan; causam nominis expressit, ut ex eo quod judicasset
Dominus, filio ancillae nomen imponeret. Dan

quippe interpretatur judicium. Rursumque Bala concipiens
peperit filium. Pro quo ait Rachel, Comparavit
me Deus cum sorore mea, et invalui; vocavitque
eum Neptalim. Causa nominis Neptalim alia hic exponitur
quam in libro Hebraeorum scripta sit; unde?
a conversatione, sive comparatione: quia utrumque
sonat comparationem sive conversationem, hoc est
Neptalim. Sequitur:
[(Vers. 9 seqq.)] Sentiens Lia quod parere cessasset,
Zelpham ancillam suam marito tradidit. Qua post conceptum
edente filium, dixit, Feliciter; et idcirco vocatum
est nomen ejus Gad. Nos autem dicere possumus impraecinctum.
Gad enim potest et praepositionem
sonare, et venit ab eventu, sive praecinctu, qui Gad
dicitur. Peperitque Zelpha alterum; dixitque Lia, Hoc
pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent mulieres.
Propterea appellavit eum Aser. Aser ergo non divitiae,
sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco:
nam in aliis, secundum ambiguitatem verbi, possunt

et divitiae sic vocari. Sequitur:
[(Vers. 14 seqq.)] Egressus autem Ruben tempore
messis triticeae, in agro reperit mandragoras, quas matri
Liae detulit. Dixitque Rachel, Da mihi partem de
mandragoris filii tui. At illa respondit, Parumne tibi
videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras
filii mei tuleris? Ait Rachel, Dormiat tecum
hac nocte pro mandragoris filii tui. Redeuntique ad vesperam
de agro Jacob, egressa est in occursum Lia, et,
Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro
mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa,
et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium
quintum, et ait, Dedit Deus mercedem mihi, quia
dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen
ejus Isachar. Totum nomen interpretatur, merces est.
Is quippe dicitur est; sachar, merces. Hoc autem ideo
quia mandragoris filii Ruben, introitum qui Racheli
debebatur, ad se viri emeret. Sequitur:
[(Vers. 19, 20.)] Rursum Lia concipiens peperit sextum
filium, et ait, Ditavit me Deus dote bona, etiam

hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim
ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen hujus Zabulon.
Et est sensus: Quia sex filios genui Jacob, propterea
jam secura sum, habitabit enim mecum vir
meus, unde et filius meus vocetur habitaculum. Et
post haec peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina.
Haec transfertur in causam, sive jurgium: jurgii
enim in Sichimis causa exstitit. Post filios, parentum
ponenda sunt nomina. Lia interpretatur laborans;
Rachel, ovis, cujus filius Joseph, ab eo quod
sibi mater alium addi optaverit. Jam vero Jacob, cui
pro ingenti crimine quatuor objiciuntur uxores, generali
prolocutione purgatur: quando enim mos erat,
crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia
mos non est. Alia sunt enim peccata contra naturam,
alia contra mores, alia contra praeceptum. Quae cum
ita sint, quid tandem criminis est quod de pluribus
simul habitis uxoribus objicitur sancto viro Jacob?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.