PL 50, col. 995
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi
causa illis mulieribus utebatur; si mores, illo tempore
atque in illis terris hoc factitabatur; si praeceptum,
nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen
est si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et
legibus hoc non licet? Quae duo si quis contempserit,
etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis
pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam
societatem, cui necessaria est propagatio filiorum.
Sed quia homines, aliter se habentibus jam moribus
et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine,
nisi libidinis magnitudine, ideo errant, et putant
omnino haberi non potuisse uxores multas, nisi
flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis;
comparantes enim non alios, quorum virtutem
animi prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis non intelligunt
[(I Tim. I)]
;
et quia ipsi, etiamsi unam habuerint, ad eamdem non
solum generandi officio ducti viriliter accedunt, sed
saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur.
Sicut ergo sancti apostoli auditoribus admirantibus
doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae
laudis, sed charitate seminandae veritatis,
ita sancti patriarchae conjugibus excipientibus semen
suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae
voluptatis, sed providentia propagandae successionis.
Nam et illud quod mendacissima criminatione Faustus
objecit, habuisse inter se velut quatuor scorta
certamen quaenam eum ad concubitum raperet, ubi
hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo, tamquam
in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur;
sed cum serpente illo, de quo Apostolus timebat
Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni
viro exhibere Christo [(II Cor. XI)]
: ne sicut Evam deceperat
astutia sua, sic et illorum mentes a Christi
castitate avertendo corrumperet: ita enim huic serpenti
amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam
nocuisse contendant. Ipse plane Fausti persuasit pectori
adulterato, falsitatis semina infundens, ut has
male conceptas calumnias ore immundissimo pareret,
et stylo audacissimo etiam memoriae commendaret;
nulla enim ancillarum virum Jacob ab altera rapuit,
nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo
magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius
conjugalis servabantur potestatis jura, quanto
castius vitabatur carnalis cupiditatis injuria: quod
enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur
assertio; ibi pro se adversum maledicta
Manichaeorum ipsa veritas clamat: quid enim opus
erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius
erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad
aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset;
sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua
tot filios procreaverat et cui obedierat, ut etiam de
ancilla procrearet, et de qua postea non conducente
procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine,
ut maneret cum viro; tunc penes eam potestas
illa erat, de qua Apostolus, vox certe novi Testamenti
non tacuit dicens, Similiter et vir non habeat potestatem
sui corporis, sed mulier [(I Cor. VII)]
. Ideo jam cum
sorore pacta erat, cui facta debitrix eam traderet ad
debitorem suum: nam hoc nomine id appellat Apostolus, Uxori,
inquit, vir debitum reddat [(Ibid.)]
. Cui
ergo vir debitor erat jam acceperat a sorore quod
elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate.
Hic vero ille quem Faustus tamquam impudicum,
clausis, vel potius exstinctis oculis criminatur,
si concupiscentiae, non justitiae servus esset,
nonne per totum diem in voluptatem illius noctis
aestuaret, qui erat cum pulchriore cubiturus, quam
certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium
annorum laborem gratuitum impenderat. Cum ergo
jam die peracto in ejus iret amplexus, quando inde
averteretur, si talis esset qualem Manichaei nihil intelligentes
opinantur? Nonne placito contempto mulierum,
intraret potius ad speciosam, quae illi noctem
ipsam non solum conjugis more, verum etiam ordinis