PL 51, col. 101

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

125 Decernis quod Roma probet, quod regna sequantur.
Nec sola est illic synodorum exerta potestas;
Ceu quos non possent ratione evincere nostri,
Vi premerent: discussae artes, virusque retectum est
Haeretici sensus; nullumque omnino relictum,
Docta fides quod non dissolveret argumentum.
Condita sunt, et scripta manent, quae de cataractis
Aeterni fontis fluxere undante meatu,
Et tercentenis procerum sunt edita linguis:
Sic moderante suam legem bonitate severa.
Ut qui damnato vellent de errore reverti,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.