PL 51, col. 102

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Acciperent pacem, pulsis qui prava tenerent.
An alium in finem posset procedere sanctum
Concilium, cui dux AURELIUS, ingeniumque
AUGUSTINUS erat? quem Christi gratia cornu
127 Uberiore rigans, nostro lumen dedit aevo
Accensum vero de lumine: nam cibus illi,
Et vita, et requies Deus est; omnisque voluptas
Unus amor Christi est, unus Christi est honor illi.
Et dum nulla sibi tribuit bona, fit Deus illi
Omnia, et in sancto regnat Sapientia templo.
Istius ergo inter cunctos, qui de grege sancto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.