PL 51, col. 107

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Limitibusque suis steterit censura salubris:
Numquid non justus poterit dolor abdita cordis
Rumpere, et in tales miseros excire querelas,
Ut dicant: Quaenam ista, Patres, in cordibus almis
Justitia est? quo fine graves, quo fine severi,
Claudere terrarum nobis persistitis orbem?
Nosne sumus toto mundo, quorum undique vobis
Sit suspecta fides, quos non tolerare queatis,
Si nostra a vestro vel syllaba dissonet ore?
Non verbis jam nos argumentisve tuemur;
Judicium exemplo petimus. Quod pace manente,
Libera multorum vox astruit, hoc sine bello
Cedatur nobis. Non nostra inventa fovemus,
Nec primis studiis insistimus: ecce recisum est
Unde olim certamen erat, vestrisque reversi
Cedimus, et quaecumque illis placuere, probamus.
Quid superest culpae? Quo nos decet usque repelli?

ARGUMENTUM
Praecipua Pelagii dogmata, vel ipsis fatentibus Semipelagianis, ab Ecclesia damnata, percurrit. Tum proponit illorum
doctrinam, cujus duae partes sunt. Una est, universis prorsus hominibus offerri gratiam a Deo, qui vult omnes homines
salvos fieri. Altera liberum arbitrium in causa esse cur unus gratiam amplectatur, alter respuat; unus perseveret, alter
non perseveret, eo quod gratiae opem sibi comparare neglexerit, quod omnes possunt, cum ex primigeniae integritatis
reliquiis satis virium in natura residuum fuerit ad opem Dei desiderandam et postulandam. Primam partem de gratia
omnibus oblata per quam salvi esse possint, refellit tum exemplo eorum infidelium qui de fidei mysteriis nihil umquam
audierunt, quosque adeo certum est non potuisse nec gratiae nec salutis esse participes; tum hac ratione, quod si Deus
omnes penitus homines, nemine excepto, salvos fieri vellet, omnes salvarentur, cum haud dubie impleatur quidquid
vult Omnipotens. Ut autem alteram partem confutet, duo facit. Primum quidem, qua ratione in animis nostris gratia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.