PL 51, col. 108
Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
Si vero haec etiam, quae nos pia ducimus, absunt
A veris, et vestra illis bene cura repugnat;
Cur extra invidiam poenamque erroris habentur
Qui damnata docent, et per clara oppida tuti,
135 His magnos implent populos, quae nos perhibentes
Plectimur, et nulla sinimur consistere terra?
Haec in pontificum sancto deprompta senatu,
Quam curam exigerent, et quae decreta moverent,
Perspicis. An quoniam culpa securus operta
Non premeris synodo, nec te poenae metus urget,
Spernis propositi speciem terroris, et isthaec,
Plena velut vanis simulacris somnia rides?
Ergo gerendorum eventu, et fine remoto,
Haec tantum in medium quae jam sunt gesta vocemus:
Ut facile ex illis quale hoc sit discutiatur,
Quod disceptantes dudum in diversa movemur.
PARS SECUNDA.