PL 51, col. 111

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Nullum omnino hominem de cunctis qui generantur
Praetereat, cui non regnum vitamque beatam
Impertire velit? Nec enim vel tempore nostro
Omnibus in terris jam certum est insinuatum
Christi evangelium: ne dicam exordia doni
Non potuisse simul toto decurrere mundo.
Illa quidem ad cunctos ferri sunt jussa: sed uno
Tempore non agitur, quod tempore dicitur uno.
Dumque suis aditus Domino pandente ministris,
Crescunt primitiae, fuerint omnino necesse est
Quaedam terrarum partes, ubi gratia nondum
Corda hominum tenebris absolverat impietatis,
Et dira innumeri demersi nocte peribant,
Cum multae accepto fulgerent lumine mentes.
AN bonitas divina quidem non destitit omnes
Velle vocare homines, sed non simul apta fuerunt
Corda, quibus possent conferri dona salutis;
Dum morum obsistit feritas truculenta magistris,
Difficilesque aditu transcurrit gratia gentes:
Ut quoniam lucem offerri voluisset, et ipsis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.