PL 51, col. 112

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Demonstrare Deus; sua quemque adversa voluntas,
Arguat, et culpa obstringat, quia lumine primo
Per vitia oppresso, sit facta indigna secundo?
141 Quod si firmatur, nequidquam plectimus illos,
Qui nullum innatum vitium nascentibus aiunt,
Incolumique omnes cum libertate creari:
Gratia quos Christi meritorum examine justo
Eligat, et dignos vita vocet, accipiatque.
Namque utrumque simul sapitis, qui dicitis, Omnes
Omnibus oblatum potuisse apprendere munus,
Naturae quoniam non sit detracta facultas,
Nec sine justitia pereant qui mentis honorem
Sordibus obruerint vitiorum, ut lumen ab alto
Emissum indigna nollet requiescere sede.
Sic, quod nascendo est unum, distare volendo;
Ut meritum ad paucos, naturaque spectet ad omnes.
SED tamen haec aliqua si vis ratione tueri,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.