PL 51, col. 113

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Et credi tam stulta cupis, jam pande quid hoc sit,
Quod bonus omnipotensque Deus, non omnia subdit
Corda sibi, pariterque omnes jubet esse fideles?
Nam si nemo usquam est quem non velit esse redemptum:
Haud dubie impletur quidquid vult summa potestas.
Non omnes autem salvantur, magnaque pars est
Quae sedet in tenebris mortis, nec vivificatur.
An varii motus animorum talia gignunt,
Libertasque facit causam non omnibus unam?
Ergo hominis valida arbitrio divina voluntas,
Aut etiam invalida est, operis cui finis in illo est.
Quem frustra juvisse velit, nisi praeferat ille
Affectum cujus comitetur gratia cursum.
AT si, dimota certandi nube, serenis
Quae sunt vera oculis mecum intueare modeste,
Et vetera exemplis manifestis plena videbis
Saecula, et in nostro cognosces tempore multa
Quae doceant virtute Dei conversa malorum
Corda, quibus recti nihil umquam insederat, et quae
Nullum justitiae signum sensumve gerebant.
143 Namque ut nunc saevas gentes et barbara regna,
Ignoti prius aut spreti nova gratia Christi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.