PL 51, col. 114
Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
Attrahit, et terra templum sibi condit in omni:
Sic prius immites populos urbesque rebelles,
Vincente obstantes animos pietate, subegit.
Non hoc consilio tantum hortatuque benigno
Suadens atque docens, quasi normam Legis haberet
Gratia; sed mutans intus mentem, atque reformans,
Vasque novum ex fracto fingens, virtute creandi.
Non istud monitus Legis, non verba prophetae,
Non praestata sibi praestat natura; sed unus
Quod fecit, reficit. Percurrat Apostolus orbem;
Praedicet, hortetur, plantet, riget, increpet, instet,
Quaque viam verbo reseratam invenerit, intret:
Ut tamen his studiis auditor promoveatur,
Non doctor, neque discipulus, sed gratia sola
Efficit, inque graves adolet plantaria fructus.
Haec semen fidei radicem affigere menti.
Eque sinu cordis validum jubet edere germen.
Haec maturandam segetem servatque fovetque;
Ne lolium et tribuli, et vanae dominentur avenae:
Ne ventus frangat, torrens trahat, aestus adurat:
Neu cum se nimium laeta et praefortis in altum
Extulerit, turpi procumbat strata ruina.
ET nos ista, inquis, sentimus de bonitate
Ac virtute Dei: quae ni foveatque regatque