PL 51, col. 594

Chronicum integrum (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Patroclus Arelatensis episcopus a tribuno quodam
barbaro multis vulneribus laniatus occiditur: quod
facinus ad occultam jussionem Felicis magistri militum
referebatur cujus impulsu creditus est etiam
Titus diaconus vir sanctus Romae pecunias pauperibus
distribuens interemptus.
HIERIO ET ARDABURE COSS.
Bonifacio, cujus potentia gloriaque intra Africam
augebatur, bellum ad arbitrium Felicis, quia ad Italiam
venire abnuerat, publico nomine illatum est,
ducibus Mavortio, et Galbione, et Sinoce: cujus proditione
Mavortius et Galbio, cum Bonifacium obsiderent,
interempti sunt: moxque ipse a Bonifacio dolo
detectus, occisus est.
Exinde gentibus, quae navibus uti nesciebant, dum

a concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium
factum est, bellique contra Bonifacium coepti
in Sigisvultum comitem cura translata est.
Gens Vandalorum ab Hispania ad Africam transit.
FELICE ET TAURO COSS.
Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum
Ecclesiis molitur errorem inducere, praedicans Christum
ex Maria hominem tantum, non etiam Deum
natum, eique divinitatem collatam esse pro merito.
Cui impietati praecipua Cyrilli Alexandrini episcopi
industria, et papae Coelestini repugnat auctoritas.
Pars Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam
occupaverunt, Aetii comitis armis recepta.
FLORENTIO ET DIONYSIO COSS.
Felice ad patriciam dignitatem provecto, Aetius

magister militum factus est.
Agricola Pelagianus, Severiani Pelagiani 744
episcopi filius, Ecclesias Britanniae dogmatis sui
insinuatione corrupit. Sed ad actionem Palladii Diaconi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.