PL 51, col. 633

Carmen de providentia divina (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

Impubem, bic senio transcendet Nestoris annos.
Falsum hoc, aut verum est? Si stant praedicta canentis,
Nec misero superest spes, nec formido beato.
Et quae sideribus danda est reverentia fixis;
Si quae ferre queunt, nequeunt decreta movere?
Dent sese scelerum potius torrentibus omnes:
Fallant, diripiant, jugulent, fas omne nefasque
Confundant, persistet enim nihilominus astrum;
Cujus ab effectu firmato cardine rerum,
Ut mala non poterunt sancta probitate repelli,
Sic bona non fugient perversos debita mores.
At si praedictae sortis mutabilis ordo est,
Et declinari possunt ventura; soluta est
Omnis ab ancipiti casu vis pendula fati.
Scrutatis igitur stellarum motibus, hoc est
Artis opus, totam subvertere relligionem;
Dum nullum curare Deum mortalia suadet;
Aut dum posse docet votis elementa moveri,
Innumeram miseris plebem insinuare deorum.
SED quia detectis laqueis jam fraudis opertae,
Quo captos vanis studiis deduceret error
Compertum; superest nunc respondere querelis
Quae mundi rebus divinam absistere curam
Objiciunt, dum saepe bonos labor anxius urget,
Et tranquilla fluit cunctorum vita malorum.
Dic age, qui nullis Domini moderantis habenis
Humanas res ire putas, quid ab ordine cessat
Naturae? quae bella movent elementa? quid usquam
Dissidet a prisco divisum foedere rerum?
Sic interjecta solis revocatur in ortum
Nocte dies, idem est lunae astrorumque recursus,
Et relegunt notas subeuntia tempora metas.
Non aliter venti spirant, ita nubibus imber.
815 Laeta negant, servantque genus trudentia flores
Semina quaeque suum: nec abest ab origine rerum
Ordo manens, iisdem subsistunt omnia causis.
Quae nisi perpetui solers prudentia Regis
Astrueret, molemque omnem spirando foveret,
Conciderent subita in nihilum redigenda ruina.
Et cum haec pervigili cura Omnipotentis agantur,
Quae certum ad finem devexo limite vergunt;
Quis neget in nostram gentem specialius aequum
Partiri sua jura Deum? cui perpetis aevi
Spem tribuit, propriae largitus imaginis instar.
At qui nec poenam injustis, nec praemia sanctis
Restitui ad praesens quereris, vellesne per omnes
Ultricem culpas descendere judicis iram?
Et quo magnanimi clemens patientia Regis
Distaret saeva immitis feritate tyranni?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.