PL 51, col. 651

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

voluptati non turpiter serviant, et cupiditates suas
justitiae atque honestatis legibus temperent, nihil
supra mercedem gloriae temporalis acquirunt; et
cum praesentem vitam decenter exornent, aeternae
tamen beatitudinis praemium non habent; quia rectas
actiones et bona studia sua, non ad ejus laudem
atque honorem referunt, a quo acceperunt ut
sublimius saperent, et excellentius caeteris enitescerent.
Cum enim quidam non solum ad instituta utilissimarum
artium, et doctrinas liberalium disciplinarum,
sed etiam ad inquisitionem summi boni aciem
mentis intenderint, et invisibilia Dei per ea quae facta
sunt [(Rom. I, 20)] intellecta conspexerint; non agentes
tamen gratias Deo, nec confitentes illum sibi esse
hujus facultatis auctorem, sed dicentes se esse sapientes
[(Ibid. 22)] ,
hoc est, non in Deo, sed in semetipsis
gloriantes, quasi ad veritatis inspectionem suis studiis
atque rationibus propinquassent; evanuerunt in
cogitationibus suis, et quod, illuminante Dei gratia,
invenerant, obcaecante superbia perdiderunt, relapsi
a superna luce in tenebras suas, hoc est, ab
incommutabili atque aeterno bono, ad mutabilem
corruptibilemque naturam. Cum ergo tales in amorem
sui recidunt, et ita sibimet placent ut totum
quod in se laudabile judicant, non ad dona Dei referant,
sed sibi vindicent, et studio propriae voluntatis
ascribant, procul ab illa 851 spiritali exsulant
voluntate, et nihil in se habent quo ad vitam provehantur
aeternam, incipientes in semetipsis etiam illa
temporalia Dei dona corrumpere, et a bono eorum

usu in consuetudinem innumerabilium transire vitiorum.
CAPUT V. Omnes gentes in elementis accepisse praecepta legalia, ut inexcusabiles sint in idololatria.
Quamvis enim scriptum sit quod cum dispertiret
Excelsus gentes, quemadmodum dispersit filios Adam,
statuit terminos gentium secundum numerum angelorum
Dei, et facta est portio Domini populus ejus Jacob,
funiculus haereditatis ejus Israel [(Deut. XXXII, 8)]
; et
scriptum sit Dominum dicere ad Israel, Eritis mihi
sancti, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester, qui
segregavi vos ab omnibus gentibus esse mihi [(Levit. XIX,
2)]
; et quamvis scriptum sit in libro Esther, dicente
Mardochaeo, Gratias tibi, Domine, quoniam fecisti

nova signa et prodigia, qualia non sunt facta in gentibus,
dividens omne saeculum in sortes duas, elegisti
unam tibi populi tui, relinquens aliam gentibus [(Esth.
XVI, juxta LXX)]
; et Paulus et Barnabas dicant, Et nos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.