PL 51, col. 652

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

mortates sumus, similes vobis homines, annuntiantes
vobis converti ad Deum vivum, qui fecit coelum, et terram,
et mare, et omnia quae in eis sunt, qui in praeteritis
generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias
suas [(Act. XIV, 4)]
; quamvis ergo haec et multa similia
veritatis Scriptura pronuntiet, secundum ipsam
tamen credimus, et piissime confitemur, quod numquam
universitati hominum divinae providentiae cura
defuerit; quae licet exceptum sibi populum specialibus
ad pietatem direxerit institutis, nulli tamen nationi
hominum bonitatis suae dona subtraxit: ut propheticas
voces et praecepta legalia convincerentur in
elementorum obsequiis ac testimoniis accepisse.
Unde et inexcusabiles facti sunt, quia deos sibi Dei
dona fecerunt, et quae creata erant ad utendum, venerati

sunt ad colendum.
CAPUT VI. Quod absque divina gratia voluntas tanto citius propinquat iniquitati, quanto acrius intenditur actioni, quia non in gloriam Dei vivit.
In quam impietatem etiam illa gens quam sibi ab
omnibus gentibus Dominus segregavit, tota transisset,
nisi misericordiae suae propositum sustentandis
electorum lapsibus praetendisset: nam plenae sunt
paginae veteris Testamenti de Israeliticae defectionis
relatu: ut aperte appareat, divinae semper fuisse
gratiae, 852 quod non omnis ille populus discessit
a Domino. Ita humana natura in primi hominis praevaricatione
vitiata, etiam inter beneficia, inter praecepta
et auxilia Dei, semper in deteriorem est proclivior

voluntatem, cui committi non est aliud quam
dimitti. Haec itaque voluntas vaga, incerta, instabilis,
imperita, infirma ad efficiendum, facilis ad
audendum, in cupiditatibus caeca, in honoribus tumida,
curis anxia, suspicionibus inquieta, gloriae
quam virtutum avidior, famae quam conscientiae diligentior,
et per omnem sui experientiam miserior
fruendo his quae concupiverit, quam carendo; nihil
in suis habet viribus, nisi periculi facilitatem: quoniam
voluntas mutabilis, quae non ab incommutabili
voluntate regitur, tanto citius propinquat iniquitati,
quanto acrius intenditur actioni.
Quamdiu ergo homini ea placent quae Deo displicent,
voluntas ejus animalis est: quia etiam si in
bonis moribus agat, male adhuc vivit, si non in Dei

gloriam vivit. Hoc est enim proprium et praecipuum
piorum, ut in Domino glorientur, nec se nisi in Deo
diligant. Bene enim se amant, qui in se opera Dei
amant. Nam et Deus hoc amat in nobis quod ipse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.