PL 51, col. 653

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

fecit, et hoc odit quod ipse non fecit. Si ergo opus
Dei amamus in nobis, bonam voluntatem recte
amamus in nobis: quae utique si opus Dei non esset,
amanda non esset. Quis autem homo, nisi malae
voluntatis, bonam in se non amet voluntatem,
quae superni agricolae prima plantatio est? Dicente
enim Veritate, Omnis plantatio quam non plantavit
Pater meus coelestis, erudicabitur [(Matth. XIII, 13)]
,
quidquid non est eradicandum, manifestum est a
Patre esse plantatum. Bona autem voluntas omnium
virtutum germen est primum. Quae innixa origini
suae, in illa aeterna et incommutabili voluntate
requiescit, ut vere sit spiritalis: quoniam qui adhaeret
Deo, unus spiritus est [(I Cor. VI, 17)]
, dum per
communionem illuminantis et illuminati, justificantis

et justificati, regentis et subditi, omnis actio ad
unum refertur; et quod ad unum refertur, utriusque
est. Quia nec a Deo alienari potest quod dedit, nec
ab homine quod accepit.
CAPUT VII. In homine, cum ad pietatem redit, non aliam in eo creari substantiam, sed eamdem quae fuerat labefactata reparari; nec aliud ab eo auferri nisi vitium, priore voluntate correcta.
Hic tractandum videtur utrum cum bonae voluntatis
esse homo incipit, eadem quae in ipso erat corrigatur
voluntas; 853 an alia ei quam non habebat,
et quae priori repugnet, detur. Quod ut evidentius
appareat, altius id non pigeat inquirere. Omnes homines
in primo homine sine vitio conditi sumus, et

omnes naturae nostrae incolumitatem ejusdem hominis
praevaricatione perdidimus. Inde tracta mortalitas,
inde multiplex corporis animique corruptio;
inde ignorantia et difficultas, curae inutiles, illicitae
cupiditates, sacrilegi errores, timor vanus, amor
noxius, injusta gaudia, poenitenda consilia, et non
minor miseriarum multitudo quam criminum. His
ergo atque aliis malis in naturam humanam irruentibus,
fide perdita, spe relicta, intelligentia obcaecata,
voluntate captiva, nemo in se unde repararetur
invenit. Quia etsi fuit qui naturali intellectu
conatus sit vitiis reluctari, hujus tantum temporis
vitam steriliter ornavit, ad veras autem virtutes aeternamque
beatitudinem non profecit. Sine cultu
enim veri Dei, etiam quod virtus videtur esse,

peccatum est, nec placere ullus Deo sine Deo potest.
Qui vero Deo non placet, cui, nisi sibi et diabolo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.