PL 51, col. 663

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

videatur facta discretio. Nam cum legitur, Secundum
Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem
autem dilecti propter patres [(Ibid., 28)]
; ita
locutio sonat, tamquam eosdem dicat dilectos, quos
dixit inimicos. Sed hanc caliginem Apostolus ipse
detersit, dicendo: Quia caecitas ex parte in Israel
contigit: ut unum genus in duas species intelligeremus
esse divisum, et omnem hominem, omnem plenitudinem,
omnem Israelem non semper ad universitatem,
sed plerumque ad partem esse referendum.
CAPUT XI. Quod Scriptura de diversorum temporum hominibus loquitur, quasi de ejusdem temporis generatione.
Inter has autem formulas locutionum, etiam illam
in Scripturis dictionem debemus advertere, qua id

quod ad diversorum temporum homines pertinet, ita
promitur, quasi de una et ejusdem aetatis generatione
dicatur. Sicut est quod sanctus Petrus apostolus
scribens sui et futuri temporis gentibus, ait: 863
Vos autem genus electum, regale sacerdotium,
gens sancta, populus acquisitionis; ut virtutes annuntietis
ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen
suum: qui aliquando non populus, nunc autem
populus Dei, qui non consecuti misericordiam, nunc
autem misericordiam consecuti [(I Petr. II, 9, 10)]
. Numquid
cum haec praedicarentur, adhuc illi homines
permanebant quos omnes Deus in praeteritis generationibus
dimiserat ingredi vias suas [(Act. XIV, 15)] ,
et iidem ipsi, qui prius traditi fuerant voluntatibus
suis, nunc de tenebris in lumen admirabile vocabantur?

Nonne illi jam defecerant in ignorantia
sua, jam in hoc mundo non erant, nec ab errore ad
veritatem reditus olim mortuis suppetebat? Et tamen
quod post multa saecula agebat gratia in posteris
impiorum, sic loquendi consuetudo perstrinxit,
ut ipsi videantur nunc eligi, qui prius fuerant dereficti.
Pertinent autem haec non ad eosdem homines,
sed ad ejusdem generis homines: et vocatio quae
illuxit prope mundi finem, ad praeteritam non recurrit
aetatem. Ita modo quodam et ipsi et non ipsi sunt
de quibus et quibus ista dicuntur; dum in aliquo
specialia a generalibus non dividuntur, in aliquo
vero a communibus separantur.
CAPUT XII. Quod illud Apostoli, Vult omnes homines salvos fieri, de omni genere hominum intelligitur.
1.
Sed cum haec legerint vel audierint qui amant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.