PL 51, col. 664

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

calumniosa certamina, dicent nos per hujusmodi disputationes
Apostolo contradicere definienti, quod
Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem
veritatis venire [(I Tim. II, 4)]
. Quam particulam
verborum Apostoli, ita nos integre pleneque suscipimus,
ut nihil ei de praecedentibus sive subjectis
quae ad ipsam pertinent subtrahamus. Quoniam, ut
caetera divinorum eloquiorum testimonia sequestremus,
hic locus sufficit ad evacuandum quod calumniose
objiciunt, et ad defendendum quod impie diffitentur.
Scribens itaque ad Timotheum Paulus
apostolus, ait: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus
hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate
sunt: ut quietam et tranquillam vitam agamus

in omni pietate et 864 castitate. Hoc enim bonum est
et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes
homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire.
Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum,
homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem
semetipsum pro omnibus [(Ibid., 1 et seq.)]
.
De hac ergo doctrinae apostolicae regula, qua Ecclesia
universalis imbuitur, ne in diversum intellectum
nostro evagemus arbitrio, quid ipsa universalis
Ecclesia sentiat, requiramus: quia nihil dubium
esse poterit in praecepto, si obedientia concordet in
studio. Praecepit itaque Apostolus, immo per Apostolum
Dominus, qui loquebatur in Apostolo, fieri obsecrationes,
postulationes, gratiarum actiones pro
omnibus hominibus, pro regibus, ac pro his qui in

sublimitate sunt. Quam legem supplicationis ita omnium
sacerdotum, et omnium fidelium devotio concorditer
tenet, ut nulla pars mundi sit in qua hujusmodi
orationes non celebrentur a populis Christianis.
Supplicat ergo ubique Ecclesia Deo, non
solum pro sanctis et in Christo jam regeneratis, sed
etiam pro omnibus infidelibus et inimicis crucis Christi,
pro omnibus idolorum cultoribus, pro omnibus
qui Christum in membris ipsius persequuntur, pro
Judaeis quorum caecitati lumen Evangelii non refulget,
pro haereticis et schismaticis, qui ab unitate fidei et
charitatis alieni sunt. Quid autem pro istis petit,
nisi ut, relictis erroribus suis, convertantur ad Deum,
accipiant fidem, accipiant charitatem, et de ignorantiae
tenebris liberati, in agnitionem veniant veritatis?

Quod quia ipsi praestare sibi nequeunt, male consuetudinis
pondere oppressi, et diaboli vinculis alligati,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.