PL 51, col. 665
De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne
neque deceptiones suas evincere valent, quibus tam
pertinaciter inhaeserunt, ut quantum amanda est
veritas, tantum diligant falsitatem: misericors et
justus Dominus pro omnibus sibi vult hominibus supplicari:
ut cum videmus de tam profundis malis innumeros
erui, non ambigamus Deum praestitisse quod
ut praestaret oratus est; et gratias agentes pro his
qui salvi facti sunt, speremus etiam eos qui necdum
illuminati sunt, eodem divinae gratiae opere
eximendos de potestate tenebrarum, et in regnum
Dei, priusquam de hac vita exeant, transferendos.
865
CAPUT XIII. Secreti illius profunditas quo Dei salvantis gratia aliquos pro quibus Ecclesia orat praeterit, nobis in hac vita patere non potest.
Quod si aliquos, sicut videmus accidere, salvantis
gratia praeterierit, et pro eis oratio Ecclesiae recepta
non fuerit; ad occulta divinae justitiae judicia
referendum, et agnoscendum secreti hujus profunditatem
nobis in hac vita patere non posse. Ex
parte enim scimus, et ex parte prophetamus [(I Cor.
XIII, 9)]
, et videmus nunc per speculum in aenigmate [(Ibid., 12)]
.
Nec sapientiores aut scientiores beatissimo
Apostolo sumus, qui cum de gratiae potentia
disputaret, magnorum mysteriorum ingressus arcanum,
iis quae impossibile erat enarrare succubuit.
Cum enim dixisset, Nolo enim vos ignorare, fratres,
mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia
caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium
intraret, et sic omnis Israel salvus fieret; sicut
scriptum est [(Isai. LIX, 20)]
, Veniet ex Sion qui eruat
et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum. Secundum
Evangelium quidem inimici propter vos, secundum
electionem vero dilecti propter patres. Sine poenitentia
enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando
et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam
consecuti estis propter illorum incredulitatem, ita, et
isti nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et
ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus
omnia in incredulitate, ut omnium misereatur [(Rom.
XI, 25 et seq.)]
. Cum ergo haec divinorum operum
mysteria supra mensuras humanae intelligentiae excellentia,
quodam mentis suae profudisset excessu,
totam expositionis rationem transtulit in stuporem,
et admirator eorum quae protulerat, exclamavit et
dixit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum