PL 51, col. 670

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

lavacrum Christi assumerentur in regnum; agnoscerentque
qui in sua justitia gloriantur, quam nihil
dignum agere possint adoptione filiorum Dei, si ad
regenerationis non pervenerint sacramentum; cum
eadem qua scelestissimi peccatores conditione teneantur,
pares futuri in sanctificatione, si adfuerit
regeneratio; simul perituri, si cessaverit ablutio? Si
ergo etiam ex nequissimis in ipso vitae exitu gratia
invenit 870 quos adoptet; cum tamen multi, etiam
qui minus nocentes videntur, doni hujus alieni
sunt: quis hoc aut sine dispensatione Dei fieri, aut
sine profunda dicat aequitate decerni? Quod utique
non ideo iniquum est, quia occultum est; sed ideo
aequum est, quia judicium Dei esse non dubium est.
Quod enim ab illius pendet arbitrio, qua sententia

judicari debeat, priusquam judicetur, incertum est:
cum autem res ad finem suum venerit, nemini liberum
est de exitu conqueri; quia certissimum est nihil
aliter Deum facere debuisse quam fecerit. Qui
multimodae vocationis varietatem, ad unam gratiam
pertinentem, etiam illa regula Evangelicae comparationis
astruxit, qua ostendit patremfamilias diverso
tempore conducentem operarios vineae sub pactione
denarii [(Matth. XX, 1 et seq.)] , [quo vitae aeternae
significatur aequalitas]. Ubi sine dubio hora undecima
intromissi in vineam, et totius diei operariis
aggregati, istorum de quibus nunc loquimur praeferunt
sortem, quos ad commendandam gratiae excellentiam,
in defectu diei et conclusione vitae divina
indulgentia muneratur, non labori pretium solvens,

sed divitias bonitatis suae in eos, quos sine
operibus elegit, effundens; ut etiam hi qui in multo
labore sudarunt, nec amplius quam novissimi acceperunt,
intelligant, donum se gratiae, non operum
accepisse mercedem. Unde si et nos adversum patremfamilias
murmuremus, eo quod novissime vocati
totius diei operariis coaequentur, nec amplius
multa opera quam pene nulla mereantur; dicetur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.