PL 51, col. 671

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

nobis quod uni eorum responsum est: Amice, non
facio tibi injuriam, Nonne ex denario convenisti mecum?
Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem
et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet
mihi de re mea facere quod volo? Aut oculus tuus
nequam est, quia ego bonus sum [(Matth. XX, 13 et
seq.)]
? Certe huic calumniatori injusta videbatur
haec largitas; et quid eruditionis retulit? quid rationis
accepit? Non est ei dispensationis hujus revelata
justitia, nec ad inspectionem secreti 871
latentis admissus est; sed ut a discutiendis Dei judiciis
abstineret, opposita est ei bonitas miserantis,
et volentis potestas: quasi illi et ab Apostolo diceretur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid
dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti
sic
[(Rom. IX, 22)]
?
CAPUT XVIII. Gratia, sine qua bona merita esse nequeunt, non accipitur a quoquam, nisi ex Dei voluntate, sine meritis.

Omnibus ergo hominibus cujuslibet gentis et
generis, cujuslibet conditionis et aetatis, causa percipiendae
gratiae voluntas Dei est, apud quam ratio
electionis abscondita est, ab ea gratia incipientibus
meritis quam accepere sine meritis. Quae si possent
bona esse sine gratia, non diceretur: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in
regnum coelorum [(Joan. III, 5)]
; et: Nisi manducaveritis
carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem
ejus, non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI, 54)]
; sed
diceretur: Nisi quis fuerit justus et bonus, beatus in
aeternum esse non poterit. Nec opus esset per aquam

et Spiritum renasci, si per mandatum sufficeret erudiri.
Et evacuaretur fides, quae credit per baptismum
omnia peccata dimitti, si gratia non malis et impiis,
sed bonis et rectis doceretur impendi. Origo itaque
verae vitae, veraeque justitiae in regenerationis est
posita sacramento; ut ubi homo renascitur, ibi etiam
ipsarum virtutum veritas oriatur; et incipiant ad
perpetuam gloriam proficere per fidem, qui vix ad
temporalem vanae laudis poterant pervenire mercedem.
Sive enim Judaeus legis scientia tumens, sive
Graecus studio sapientiae naturalis inflatus, prius
quam justificetur per fidem Christi, conclusus est
sub peccato: et si in sua infidelitate perstiterit,
ira Dei manet super eum, illa scilicet in Adae praevaricatione
contracta, de qua Apostolus loquitur

dicens: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis
vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum
mundi hujus, secundum principem potestatis
aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.