PL 51, col. 672

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

in quibus et nos aliquando conversati sumus
in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis
et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et caeteri [(Ephes. II, 1 et seq.)]
;
et iterum: Quia eratis illo
tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel,
et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes,
et sine Deo in mundo [(Ibid., 12)]
; et iterum: Eratis
872 aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino [(Ibid., V, 8)]
; et iterum: Gratias agentes Patri,
qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in
lumine, qui eripuit nos de tenebris et potestate tenebrarum,
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae [(Coloss. II, 12 seqq.)]
;
et iterum: Eramus enim et nos
aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes
desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia
agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas

et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex
operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam
misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis
Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde
per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati
gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae
aeternae [(Tit. III, 3 seqq.)]
.
CAPUT XIX. Qualis sit natura sine gratia.
Et ut brevissime pateat qualis sit natura humana
sine gratia, dicat Judas apostolus, quid agat vel
ignorantia imperitorum, vel doctrina sapientium. Hi autem,
inquit, quaecumque quidem ignorant blasphemant;
quaecumque autem naturaliter velut muta
animalia norunt, in his corrumpuntur [(Judae 10)]
.

Dicat etiam sub verbis Zachariae evangelista Lucas,
ante illuminationem gratiae in qua humanum genus
nocte versetur, et de quibus ignorantiae tenebris Dei
populus eruatur. Et tu, inquit, Puer, Propheta Altissimi
vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini
parare vias ejus: ad dandam scientiam salutis populo
ejus, in remissionem peccatorum ipsorum: propter
viscera misericordiae Domini, in quibus visitavit nos
Oriens ex alto, lucere his qui in tenebris et in umbra
mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam
pacis [(Luc. I, 76 seqq.)]
.
CAPUT XX. Viscera misericordiae Dominus ad omnium nationum impendit salutem, omnesque salvat: et tamen etiam verum est quod testimonium ejus nemo accipit.
Haec autem viscera misericordiae Dominus non ad
unius tantum populi redemptionem, sed ad omnium
nationum impendit salutem, dicente Evangelista: Quia Jesus
moriturus erat pro gente: non tantum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.