PL 51, col. 673

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret
in unum [(Joan. XI, 52)]
Hoc enim agit illa vox Domini,
quae per quamdam pietatis tubam toto 873 terrarum
orbe resonantem, omnes homines et invitat et convenit.
Nam cum dixisset, Confitebor tibi, Pater, Domine
coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus
et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater,
quoniam sic beneplacitum est ante te; addidit, Omnia
mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium
nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et
cui voluerit Filius revelare. Et deinde adjecit, Venite
ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos
reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a
me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem
animabus vestris. Jugum enim meum suave est,

et onus meum leve est [(Matth. XI, 25 et seq.)]
. Joannes
vero Baptista in Evangelio Joannis prophetico spiritu
protestatur dicens, Qui de coelo venit super omnes
est, quod vidit et audivit testificatur, et testimonium
ejus nemo accipit. Qui accipit testimonium ejus,
signavit quoniam Deus verax est [(Joan. III, 31, 32 et
33)]
. Igitur quantum attinet ad humani generis caecitatem,
longa ignorantiae et superbiae nocte contractam,
venit in hunc mundum Creator mundi, et mundus eum non cognovit
[(Joan. I, 10)]
; lux lucet
in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt [(Ibid. 5)]
;
qui super omnes est, quod vidit et audivit,
testificatur, et testimonium ejus nemo accipit [(Joan.
III, 31, 32)]
. Sed quia non frustra Deus Dei Filius
venit in mundum, et dedit semetipsum pro omnibus,

et mortuus est non tantum pro gente, sed etiam ut
filios Dei dispersos congregaret in unum [(Joan. XI, 52)]
;
et universis dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis, et, servato sibi incognoscibilis electionis
arbitrio, dat sui Patrisque notitiam, quibus eum
voluerit revelare [(Luc. X, 22)] : omnes filii lucis,
filii promissionis, filii Abrahae, filii Dei, genus electum,
regale sacerdotium, veri Israelitae, praecogniti
et praeordinati in regnum Dei, qui eos vocavit non
solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus [(Rom. IX,
24)] , testimonium ejus qui de coelo venit accipiunt;
signantes quia Deus verax est, id est, expresse
significantes in sui salvatione quoniam Deus verax
est, implens et perficiens quod promisit Abrahae
omnium gentium patri: qui pollicente Deo quod

haeres futurus esset mundi, non haesitavit diffidentia,
sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime
sciens quoniam quod promisit, potens est et facere [(Rom. IV, 20)]
.
Quis autem tam alienus est a fide
Abrahae, quis tam degener ab universarum gentium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.