PL 51, col. 733

De promissionibus et praedictionibus Dei (Auctor incertus), J. P. Migne

Paulus apostolus dicit: Neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus [(I Cor. III, 7)]
.
In hac igitur agricultura coelestis et
regalis patrimonii, quam excoluerunt apostoli, patriarchae
et prophetae, inter caeteros Dominicos
canes, ipse catellus dum limites circumeo, ex divinis
Scripturis, duce gratia, centum quinquaginta tria
capitula venando confeci: in quibus sunt promissiones
Dei centum et tres; praedicta quinquaginta, distributa
hoc modo. Populus ante legem promissiones
quas credendo vidit, et videndo credidit, habuit XIX.
Quas credidit, et populo post se videndas reliquit,
VI. Praedicta quae vidit, XII. Quae credidit, III. Populus
sub lege promissiones quas credendo vidit et
Etenim diligendo quisque promissum quod credit,
fidem commodat, donec potiatur omni quod sperat.
Convictionem rerum quae non videntur, esse fidem
Paulus apostolus definiit [(Heb. XI, 1)] : cujus dispensatione
Creator omnium Deus, omnia ex nihilo
formare dignatus est (ut Scriptura sancta loquitur)
ex materia invisa [(Genes. I, 2; Sap. XI, 18)] , summa
mediis, et media imis libratione perpendens. Nam
quaedam invisibilia visibilibus praeferens, rationalia
irrationabilibus, et sensata insensibilibus, et viventia
vitae expertibus, in mensura, numero et pondere
cuncta disposuit [(Ibid., 21)] . Quibus pro modo subsistentibus
rebus, rationale animal hominem terrenis
praeferens creaturis, et soli ad imaginem et similitudinem
suae divinitatis condito tribuit liberam
voluntatem. Huic et legem dedit semper vivendi, si
mandata servaret; moriendi, si sui Creatoris praecepta

contemneret [(Genes. I, 26)] . Verum serpentina
fraude diabolus, superbia qua ipse cum sociis ceciderat,
homine decepto [(Genes. III, 1)] , dum se cum
tota stirpe humani generis Adam per inobedientiam
praecipitaret in mortem [(Rom. V, 12)] , Creatori praejudicium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.