PL 51, col. 734

De promissionibus et praedictionibus Dei (Auctor incertus), J. P. Migne

credidit, XVIII. Quam creditam post se videndam
reliquit, unam. Praedicta quae vidit, XIX. Quae credidit,
II. Populus sub gratia promissiones habebat XL.
Quas ante nos vidit, XXXII. Nos quas vidimus, et videmus
impleri, VII. Et unam, finis mundi, quam
omnes credimus. Dimidium temporis, praedicta quae
in fide sunt, XII. Quae vidimus, II. Promissiones quae
in fide et in fine venturae sunt, VI. Tredecim etiam
gloriae sanctorum in fide sunt, quia soli sancti ea
percipient facta. Promissiones impletae, LXXXIV.
Implendae XIX. Praedicta impleta, XXXV. Implenda XV.
Quis igitur durus adeo et ferrei ferreus sensus
est, qui dubitet impleri pauca, cum tot jam cernat
impleta?
PARS PRIMA. TEMPUS ANTE LEGEM.
PROLOGUS.
1.
Omnis fidei ratio spe dilectioneque concluditur.

bene condita natura, inferre non potuit.
Mortem licet causa praevaricationis invenerit, vitae
tamen essentiam, in quantum est, nec in morte dimisit.
Immortalis quippe anima creata, in hoc stadio
mundi labe vitiata, corporis subversa eluvie, flagitiorum
gravata ponderibus, nisi sanguine redempta
fuerit Salvatoris, ablutaque spiritali unda, contagio
inflicti vulneris carens, decorem collatae gratiae
inviolata fide servaverit, eam in aeternam poenam
cum carne victuram Evangelica fides annuntiat [(Matth. XXV, Joan. V, 29)] .
Quae bonis aeternam vitam,
malis aeternam poenam, ea auctoritate firmavit,
qua omnia quae a principio mundi praedixit implevit.
2.
Verum ne longum prooemium hujus libri humanus
sterilisque sensus extendat, quem in tres partes
et dimidiam distributum, juvante illo cujus munere
loquimur, divina testimonia collecta undique, conjunctaque
supplebunt; ex omnibus divinis Scripturis,
quae praedicta, quaeve sint promissiones Dei, ut occurrerint,
per capitula decerpenda suscepimus; signantes

trifaria tempora ab exordio mundi usque in
finem, in diversis populis consistere, ante legem,
sub lege, sub gratia manifesta, quae occultis signis
semper interfuit. Quorum tripartita divisio haec est.
A prima conditione primi hominis usque ad Moysen,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.