PL 51, col. 735

De promissionibus et praedictionibus Dei (Auctor incertus), J. P. Migne

ante legem est. A Moyse, cui lex data est in monte
Sina [(Exod. XX, 1 seq.)] , usque in adventum Salvatoris
Domini nostri Jesu Christi, sub lege est. Manifestato
autem eo in carne, crucifixo, resurgente,
atque ascendente in coelum, usque nunc et in finem
mundi, cum illo ipso brevi spatio Antichristi, tempus
agitur gratiae. Quibus tribus temporibus moderatione
sui Creator justissimus Deus ita jura promissaque
sua ordinavit, ut non omnia fidei tantum
credenda committeret, sed pleraque intuenda oculis
commendaret: e quibus illa quae futura sperabantur
his quae videbantur crederentur implenda. Singulis
igitur praedictis temporibus singulas partes hujus
libri, ut promisimus, consignabimus: quae promissa
sunt, quaeve Christo et Ecclesiae figurate exhibita;
quae credita relicta sint, intuenda futuris, capitula
per ordinem posita demonstrabunt [(Sent.
Prosp. 214)] .
CAPUT I. Ex libro Geneseos creaturae, est in Adam et in Evam, Christum et Ecclesiam.
3.
In principio fecit Deus coelum et terram, mare,
omniaque eorum; in coelo fulgentia, gradientia in
terris, in aere volantia, natantia in aquis [(Genes. I)] .
Quibus perfectis, dixit Deus: Faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram [(Ibid., 26)]
. Eoque
formato ex limo terrae, insufflavit in faciem ejus
spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem [(Genes. II, 1)]
.
Et dixit Deus: Non est bonum solum
hominem esse: Faciamus ei adjutorium simile illi,
consiliarium [(Ibid., 18)]
. Et paulo post: Immisit Deus
soporem in Adam, et obdormivit. Et sumpsit unam de
costis ejus [(Ibid. 21)]
, et formavit eam in mulierem:
et adduxit eam ad Adam, ut videret quid eam vocaret [(Ibid. 22)] .
Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus
meis, et caro de carne mea; haec vocabitur, Virago,
quoniam de viro suo sumpta est [(Ibid. 23)]
. Propter hoc,
inquit, relinquet homo patrem et matrem,
et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una
[(Ibid., 24)] .
Hoc itaque factum esse, ut rem gereret
et figuram, apostolus Paulus testis est. Exponens
quippe hunc locum in epistola ad Ephesios, ait: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in
Christo et in Ecclesia
[(Ephes. V, 32)]
. Sacramentum
igitur magnum quod promissum speravit Adam, sibi
conjunctam vidit, quam credidit conjugem, nobis
per fidem vivorum signavit futuram Ecclesiam,
matrem appellavit omnium vivorum [(Genes. III, 20)] ;
ea scilicet causa qua, ex latere Adae dormientis formata
Eva, ex latere Christi in cruce pendentis formandam,
ut factum est, praevidit Ecclesiam, quae
vere est mater omnium vivorum. Haec est enim illa mulier quae custoditur per tempus et tempora,
et dimidium
temporis a conspectu serpentis, ut in Apocalypsi [(Cap. XII, v. 14)]
de Ecclesia dicitur.
CAPUT II. In mandato contempto duas sequi mortes.
4.
Praedixit Deus Adae et mulieri ejus mortem secuturam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.