PL 51, col. 736
De promissionibus et praedictionibus Dei (Auctor incertus), J. P. Migne
si vetita tetigissent, dicens: Ex omni ligno
paradisi edetis, de ligno autem dignoscentiae boni et
mali non edetis ex eo. Qua die autem ederitis, morte
moriemini [(Genes. II, 16)]
. Praeceptum autem, fallente
diabolo, contemnentes, vetitum tetigerunt [(Genes. III, 6)] .
Quod peccatum dum vir excusat per
mulierem, mulier per serpentem, mortem praedictam
non tantum sibi, quantum suis etiam posteris propinarunt [(Rom. V, 14)] .
Hanc enim expendit omne
simul genus humanum, aliam significans perpetuam
mortem, cujus expers erit omnis qui mandata Christi
servaverit [(Joan. VIII, 51)] ; eum vero qui monita
salutaria Domini nostri Jesu Christi temnenda duxerit,
sine ulla dubitatione suscipiet. Beatus enim et sanctus,
ait Joannes apostolus, qui habet partem
in hac prima resurrectione, in quo secunda mors
non habet potestatem [(Apoc. XX, 6)]
. Et Dominus: Qui audit,
inquit, verba mea, et credit ei qui me misit,
habet vitam aeternam; et in judicium non veniet,
sed transiliet a morte ad vitam [(Joan. V, 24)]
.
CAPUT III. Diaboli sententiam eos manere qui ejus fecerint voluntates. In Genesi credita et visa.
5.
Sequitur in serpentem diabolum prolata praedictaque
sententia, in qua metuendum quiddam reperitur,
quod ei inter caetera dictum est: Terram manducabis
omnibus diebus vitae tuae [(Genes. III, 14)]
. Terrenis
enim cupiditatibus inhiantes animae, terrae similes
comparantur, easque impias propheta David in
primo psalmo designat, dicens: Erunt tamquam pulvis,
quem projicit ventus a facie terrae [(Psal. I, 4)]
. Et
Jeremias propheta: Recedentes a te, ait, in terra scribentur [(Jerem. XVII, 13)]
.
Job etiam dicit: Terra tradita
est in manus impii [(Job. IX, 24)]
. Item David: Memento, Domine, quoniam terra sumus
[(Psal. CII,
14)]
. Se vero exui a terra, quam peccati merito serpens
comedendam accepit, in alio psalmo dicit:
Salva me de luto, ut non inhaeream
[(Ps. LXVIII, 15)]
.
Item alibi: Haesit in terra venter noster; exsurge,
Domine, auxiliare nobis, et redime nos propter nomen
tuum [(Ps. XLIII, 25)]
. Item alibi: Ne tradas me, Domine,
a desiderio meo peccatori [(Ps. CXXXIX, 9)]
. Propter
quod, quotidie monendos nos per sacerdotes
censuit divina clementia, cor sursum erigere, nosque
profitemur habere ad Dominum; si tamen sponsio
nostra firma sit, ut quod verbis proferimus,
jugi gratia factis etiam compleamus.
CAPUT IV. In maledicto mulieris sequi originale peccatum. Praedictum peccatum originale. In Genesi credita et visa.
6.
Mulieri autem dixit Deus: Multiplicans multiplicabo
gemitus et dolores tuos; in tristitia paries
filios [(Genes. III, 16)]
. Sic nasci transgressorum filios
David propheta confirmat: In iniquitatibus, inquit,
conceptus sum,
et in peccatis in utero me aluit