PL 51, col. 737

De promissionibus et praedictionibus Dei (Auctor incertus), J. P. Migne

mater mea [(Psal. L, 7)]
. Salomon quoque paria testatur: Grave,
ait, jugum super filios Adam, a die
exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae
in matrem omnium [(Eccli. XL, 1)]
. Item ipse: Et ego natus accepi,
dicit, communem aerem, et in similiter
factam decidi terram, primam vocem similem
omnibus emisi plorans, in involumentis nutritus sum
et curis magis. Nemo enim ex regibus aliud habuit
nativitatis initium. Unus est enim omnibus introitus
ad vitam, et similis exitus [(Sap. VII, 3 seqq.)]
. Et paulo
post: Semen enim erat maledictum ab initio [(Ibid.
XII, 11)]
. Et Isaias: Semen nequam, ait, filii scelesti,
dereliquistis Dominum [(Isai. I, 4)]
. Job etiam dicit: Nullus est immunis a sorde, nec infans cujus est unius
diei vita super terram
[(Job XIV, 4 sec. LXX)]
.
Item ipse: Nemo potest facere mundum de immundo
conceptum semine, nisi tu, qui solus mundus es [(Ibidem,
sec. Vulg.)]
. Pro cujus expiatione maledicti seminis,
immunditia parientis mulieris et infantis [(Levit. XII)] ,
sacrificia sunt legalia instituta, usque ad Christum

regnantem: qui sui corporis oblato sacrificio, salvos
facit pusillos cum magnis. Ipse enim salvum faciet populum
suum, dictum est, a peccatis eorum [(Matth. I,
21)]
. Haec tamen quae praedicta sunt, ita cernuntur
impleta, ut usque in finem mundi supplenda doceantur.
CAPUT V. In Adam omnibus posteris labor, sudor et dolor. Praedicta propagataque sententia. In Genesi credita et visa.
7.
Adae autem dixit Deus: Quoniam audisti vocem
mulieris tuae, plusquam me, et tetigisti de arbore
de qua sola praeceperam tibi ne manducares ex ea, et
manducasti: maledicta terra in operibus tuis, spinas
et tribulos pariet tibi; in tristitia et gemitu edes pabulum
agri tui, in sudore vultus tui manducabis panem
tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es:
quoniam terra es et in terram ibis (Genes. III, 17 et

seq.). Hanc praedictam poenam peccati, quam radix
humani generis Adam pro sententia excepit, ac suis
posteris tamquam ramis transfudit, per unum hominem,
dicit Apostolus, peccatum intrasse in mundum,
et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt [(Rom. V, 12)]
.
Humus enim, quae creatoris imperio
fertilis, salubresque ex se herbas, sine ulla
cultura homini ante produxit, post aerumnis sentibusque
referta est; ut in sudore ac labore ex ea
omnem hominem edere panem oporteat, donec recurrat
in mortem. Non tantum praedicta audire ista
meruimus, quam etiam probata expendere. Unde et
David dicit: Exibit homo ad opus suum, et ad operationem
suam usque ad vesperam [(Psal. CIII, 23)]
. Et
iterum: Labores manuum tuarum manducabis [(Psal.
CXXVII, 2)]
. Apostolus quoque dicit: Qui non vult
operari, nec manducet [(II Thess. III, 10)]
. Et Dominus
usque in undecimam horam operarios mittit ad
vineam [(Matth. XX, 9)] .
CAPUT VI. In Cain et Abel, duorum populorum, Christianorum et Judaeorum. Praedictio figurata, duorum populorum scilicet. In Genesi credita et visa.
8.
Ex primis igitur hominibus mortalibus jam effectis,
duo filii procreati sunt, ambo mortales: Cain major,
minor Abel; pastor ovium unus, alius agricola.
Hi dum terram incolunt laboribus jam obnoxiam judicio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.