PL 51, col. 78

Epistola ad Rufinum (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

rectitudine ac possibilitate subsistere, atque hanc
definitionem doctrina sana respueret; damnatum
a catholicis sensum, et multis postea haereticae
fraudis varietatibus coloratum, hoc apud se ingenio
servaverunt, ut ad incipiendum, et ad proficiendum,
et ad perseverandum in bono necessariam homini
Dei gratiam profiterentur.
CAP. II.--3. Sed in hac professione, quo dolo
vasa irae molirentur irrepere, ipsa Dei gratia vasis
misericordiae revelavit. Intellectum est enim, saluberrimeque
perspectum, hoc tantum eos de gratia
confiteri, quod quaedam libero arbitrio sit magistra,
seque per cohortationes, per legem, per doctrinam,
per creaturarum contemplationem, per miracula,
perque terrores extrinsecus judicio ejus ostentet,
quo unusquisque secundum voluntatis suae motum,

si quaesierit, inveniat; si petierit, accipiat; si pulsaverit,
introeat. Quia scilicet gratiae ipsius vocatio,
hoc primum circa nos agat, ut nostrae facultatis arbitrium
admoneat; nec aliud sit gratia, quam lex,
quam propheta, quam doctor, cui circa omnes homines
per universum mundum commune et generale
sit studium, ut qui voluerint credant, et qui
crediderint, justificationem merito fidei et bonae
voluntatis accipiant: ac sic gratia Dei secundum
hominum meritum tribuatur: atque hoc modo gratia
non sit gratia: quia si meritis redditur, et non
ipsa est bonorum creatrix, frustra gratia nominatur.
CAP. III.--4. Has autem versutias, quibus se
filii 89 tenebrarum in similitudinem filiorum lucis
transfigurare voluerunt, cum et Orientalium episcoporum

judicia, et apostolicae sedis auctoritas, et Africanorum
conciliorum vigilantia deprehenderit: beatissimus
quoque Augustinus, praecipua utique in hoc
tempore portio Domini sacerdotum, copiose et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.