PL 52, col. 466

Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne

acceperis per chirographum legis, stipulanti
Deo spopondisse te non potes diffiteri. Sed dum te
per vitia carnis in lutum instar suis demergis, et
quadrupedum more vivens qua praeditus es ratione
privaris, et in gurgite criminum boni malive perdita
discretione confundis, et divinae legis substantiam
dissipas, mundana voluptate captivus, factus es gloriosi
fenoris debitor luctuosus, cui deficientibus virtutum
lucris criminum multiplicatur usura. Sed licet
in hac re cecideris, licet fueris in ista devolutus,
vide ne desperes: homo, remansit tibi unde piissimo
satisfacias creditori. Absolvi vis? Ama. Charitas cooperiet
multitudinem peccatorum [(I Joan. IV)]
. Negationis
crimine quid pejus? et tamen Petrus amore solo valuit
hoc delere, probante Domino, cum dicit: Petre,

amas me [(Joan. XXI, 12)]
? Inter omnia Dei praecepta
amor obtinet principatum. Diliges, inquit, Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et
ex tota mente tua, et ex tota virtute tua [(Matth. XII)]
.
Ama ergo, homo, Deum, et ama totus, ut possis omnia
sine labore vincere et delere peccata. Tenerae
militiae, delicati conflictus est amore solo de cunctis
criminibus reportare victoriam, sicut ex sequentibus
elucescit. Conversus, inquit, ad mulierem, dixit Simoni.
Quid est, quod conversus ad mulierem, Simoni
loquitur Christus? Quia cum poenitentem respicit,
arguit oblatrantem. Dixit Simoni: Vides hanc mulierem?
Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis
non dedisti, haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et
capillis capitis sui tersit; osculum mihi non dedisti,

haec autem ex quo intravi non cessavit osculari pedes
meos; oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento
unxit pedes meos. Propterea, dico tibi: dimittuntur
illi peccata multa, quoniam dilexit multum; cui
autem minus dimittitur, minus diligit. Probatum est
quia dilectio delet et abluit universa peccata. Quid est
autem quod dixit: Cui minus dimittitur, minus diligit?
Ergo ad peccandum satis est ut major charitas
comparetur? Absit.Charitas de praeteritis subvenit, non
liberat de futuris; charitas nescit peccare cum diligit;
charitas non est charitas, si delinquit; charitas Dei custos
est sanctitatis. Fratres, si nos esse peccatores novimus,
et esse nolumus peccatores, pedibus Christi
demus lacrymas, spargamus capillos, figamus oscula,
pietatis oleum tota devotione fundamus; ut dicatur

nobis: Dimittuntur vobis peccata multa, quia dilexistis
multum.Imitemur hanc mulierem, quam conspicimus
non solum caruisse peccatis, sed ad totum sanctitatis
verticem pervenisse. Quae sit autem haec mulier, quia
hodiernus sermo charitatis nos distulit, sicut jam
promisimus, in sequentibus Deo auctore pandemus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.