PL 52, col. 555

Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne

ecce regnat et vivit, qui pro rege suo desideravit
occidi, qui vivit et regnat cum Patre in unitate
Spiritus sancti Deus, per omnia saeculorum saecula.
SERMO CXXIX. In D. Cyprianum martyrem.
Quoniam hodie Deo in natali sancti Cypriani martyris
convenimus, in quo miro certamine de diabolo
triumphavit, et quia nobis virtutum suarum gloriosum
reliquit exemplum; ideo exsultare nos convenit et
laetari. Natalem ergo sanctorum cum auditis, charissimi,
nolite putare illum dici quo nascuntur in terram
de carne, sed de terra in coelum, de labore ad requiem,
de tentationibus ad quietem, de cruciatibus ad
delicias, non fluxas, sed fortes, et stabiles et aeternas,

de mundanis risibus ad coronam et gloriam. Tales
natales digne martyrum celebrantur. Cum ergo hujusmodi
festivitas agitur, noli aestimare, charissime,
quod in solis prandiis et profusioribus epulis natales
martyrum celebrentur: sed imitandum tibi proponitur
quod in memoria martyris celebras. Aspice
ergo, charissime, alacritatem populi circumstantis.
In hac enim die aliquando turba astitit impiorum,
cum sanctus Cyprianus jussu tyranni feriretur, turbae
erant malorum, exspectantium chori; nunc multitudo
fidelium ad collaetandum devota confluxit: tunc turba
saevientium, nunc exsultantium; tunc desperatorum,
nunc sperantium. Idcirco ergo natales martyrum annua
laetitia celebrantur, ut quod semel actum est, per
omne aevum in memoria maneat devotorum. Gesta res

est, charissime, ne te diceres ignorare; celebrantur
annua, ne dicas, oblitus sum. Ad haec ergo imitanda
vos animate, charissimi, hanc magnanimitatis gratiam
concupiscite; hoc petite dari vobis, quod ille meruit
adipisci. Omnes enim coelestia cupientes terrenorum
bonorum laqueis irretiri non possunt, quia conversationem
suam in coelestibus statuerunt: sicut ait sanctus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.