PL 52, col. 633
Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne
regis Christi meruit habere consortium, matrem et
aemulam pertulit et novercam. Et quae filiae mater talis,
qualis nurui socrus? Haec namque Synagoga mater,
ubi Ecclesiam nurum vidit ex gentibus advenisse,
occidit scelesta filium, nurus consortium ne
videret: occidit Christum, si vel sic amorem nurus
furibunda valeret exstinguere. Sed ex morte totum
resurrexit in Ecclesiae conjugium Christus; ut probaret
charitatem non separari morte, sed crescere.
Arguit eos autem Dominus qui faciem coeli, ortus nubium,
stellarum cursus, plagas orbis student nimia
curiositate perquirere, et tempus salutis suae nullis
studiis, nullis indiciis nituntur agnoscere. Hypocritae,
ait, faciem coeli et terrae nostis probare; et quomodo
tempus istud non probatis? Oculus effusus perdit lumen,
quia tota hominis intra pupillam visio continetur.
Ne ergo studeas videre multa, ut videas temetipsum;
ne praesumas excelsa contueri, nec longinqua
ambias conspicere, quia angustus oculus non capit
multa, non penetrat excelsa, longinqua non perspicit,
atque ita videt nihil, qui videre existimat totum.
Agnosce ergo diem salutis, tempus acceptum per
Christum Jesum Dominum nostrum, si vis a te.
Deest finis.
SERMO CLXV. De consecratione D. Projecti episcopi Foro-Corne-liensis.
Omnibus quidem Ecclesiis venerationem debere me
profiteor, et fidelissimam servitutem: sed Corneliensi
Ecclesiae inservire peculiarius ipsius nominis amore
compellor. Cornelius namque memoriae beatissimae
vita clarus, cunctis virtutum titulis ubique fulgens,
operum magnitudine notus universis, pater mihi
fuit, ipse me per Evangelium genuit, ipse pius piissime
nutrivit, ipse sanctus sancta instituit servitute,
ipse pontifex sacris obtulit et consecravit altaribus:
et ideo mihi clarum, colendum, mirabile Cornelii nomen.
Amor ergo cognominis me compellit Corneliensis
Ecclesiae desideriis desideranter occurrere, et
Projectum venerabilem virum amabilius pontificem
consecrare. Projectum dixi, sed non abjectum, juxta
illud: In te projectus sum ex utero; de ventre matris
meae Deus meus es tu [(Psal. XXI)]
. Et vere iste Projectus
ex utero humanae matris matris divinae in utero jugiter