PL 52, col. 871

Explanatio symboli (Nicetas Aquileiensis), J. P. Migne

Scripturarum; aut certe devitandus, si exercitatio
deest. Si quis haereticus sub nomine Christiano aut
Christum tibi creaturam tradit, aut Spiritum sanctum
alienum esse a Patris et Filii gloria persuadet, sit tibi
tamquam ethnicus et publicanus; quia te ad idololatriam
deducit, cum creaturam colere persuadet.
Et cum te quaestionibus tortuosis nititur implicare,
recurre ad murum fidei tuae, et dic secundum Apostolum: Ego absolutus sum, ego sanctificatus sum,
ego justificatus in nomine Domini nostri Jesu Christi,
et in Spiritu Dei mei
[(I Cor. VI, 11)]
. Nihil de hac
Trinitatis professione nuntiabo, ne saluti meae damnum,
et fidei faciam detrimentum.
10.
Post confessionem beatae Trinitatis, jam profiteris
credere sanctam Ecclesiam catholicam. Ecclesia

quid aliud, quam sanctorum omnium congregatio?
Ab exordio enim saeculi, sive patriarchae, sive Abrabam,
Isaac, et Jacob, sive prophetae, sive apostoli,
sive martyres, sive caeteri justi qui fuerunt, qui sunt,
qui erunt, una Ecclesia sunt, quia una fide et conversatione
sanctificati, uno spiritu signati, unum corpus
effecti sunt: cujus corporis caput Christus, sicut perhibetur
et scriptum est [(Coloss. I, 18)] . Adhuc amplius
dico. Etiam angeli, etiam virtutes et potestates supernae
in hac una confoederantur Ecclesia; Apostolo nos
docente, quia in Christo reconciliata sint omnia, non
solum quae in terra sunt, verum et quae in coelo [(Coloss.
I, 20)]
. Ergo in hac una Ecclesia crede te communionem
consecuturum esse sanctorum. Scito unam hanc
esse Ecclesiam catholicam in omni orbe terrae constitutam;

cujus communionem debes firmiter retinere.
Sunt quidem et aliae pseudo-ecclesiae; sed nihil tibi
commune cum illis; ut puta Manichaeorum, Cataphriguarum,
Marcionistarum; vel caeterorum haereticorum,
sive schismaticorum; quia jam desinunt
istae Ecclesiae esse sanctae: siquidem daemoniacis
deceptae doctrinis, aliter credunt, aliter agunt,
quam Christus Dominus mandavit, quam apostoli
tradiderunt. Credis deinde in remissionem peccatorum.
Haec est enim gratia, qua credentes, Deum
Christum confitentes, consequuntur per baptisma
remissionem suorum omnium peccatorum. Unde et
regeneratio dicitur; quia plus homo innocens, et purus
redditur, quam cum de matris suae utero generatur.
Consequenter credis et carnis tuae resurrectionem,

et in vitam aeternam. Revera enim si hoc non credis,
frustra in Deum credis. Totum enim quod credimus
propter nostram credimus resurrectionem. Alioquin
si in hac vita tantum speramus in Christo, vere, ut
ait Apostolus, miserabiliores sumus omnibus hominibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.