PL 53, col. 27

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

speciali cura elaborarunt, ut sive utiles res ac probas,
sive inutiles atque improbas stylo texerent,
seriem tantum rerum nitore verborum illustrarent,
causisque ipsis quas loqui vellent loquendo lucem
accenderent. Itaque ad hanc se partem ex utroque
genere litterarum scriptores mundialium negotiorum
plurimi contulerunt, non satis considerantes
quam probabilius materiis 2 se impenderent, dummodo
ea quaecumque dicerent, aut compto et blando
carmine canerent, aut luculenta oratione narrarent.
Omnes enim in scriptis suis causas tantum egerunt
suas; et propriis magis laudibus quam aliorum utilitatibus
consulentes, non id facere adnisi sunt ut
salubres ac salutiferi, sed ut scholastici ac diserti
haberentur. Itaque scripta eorum aut vanitate sunt

tumida, aut falsitate infamia, aut verborum foeditatibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.