PL 53, col. 28

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

sordida, aut rerum obscenitate vitiosa; ut vere
cum ingeniorum tantum laudem aucupantes, tam
indignis rebus curam impenderent, non tam illustrasse
mihi ipsa ingenia quam damnasse videantur.
Nos autem, qui rerum magis quam verborum amatores,
utilia potius quam plausibilia sectamur, neque
id quaerimus ut in nobis inania saeculorum ornamenta,
sed ut salubria rerum emolumenta laudentur; in
scriptiunculis nostris non lenocinia esse volumus,
sed remedia, quae scilicet non tam otiosorum auribus
placeant quam aegrotorum mentibus prosint, magnum
ex utraque re coelestibus donis fructum reportaturi.
Si enim haec salus nostra sanaverit quorumdam non
bonam de Deo nostro opinionem, fructus non parvus
erit quod multis profui. Sin autem id non provenerit;

et hoc ipsum infructuosum saltem non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.