PL 53, col. 30

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

operis, habet tamen praemium voluntatis. Hinc ergo
exordiar.
LIBER PRIMUS.
3 I. Incuriosus a quibusdam et quasi negligens
humanorum actuum Deus dicitur, utpote nec bonos
custodiens, nec coercens malos; et ideo in hoc saeculo
bonos plerumque miseros, malos beatos esse.
Sufficere quidem ad refellenda haec, quia cum Christianis
agimus, solus deberet sermo divinus. Sed
quia multi incredulitatis paganicae aliquid in se habent,
etiam paganorum forsitan electorum atque sapientum
testimoniis delectentur. Probamus igitur ne

subjectus Deus. Omnem ergo regit ipse naturam
Nisi forte nos videlicet sapientissimi ita sentiamus,
ut eum a quo omnia regi dicimus, et regere simul et
negligere credamus. Cum ergo omnes, etiam religionis
expertes, vi ipsa et quadam necessitate compulsi,
et sentiri omnia a Deo et moveri et regi dixerint;
quomodo nunc eum incuriosum quidam ac negligentem
putant, 5 qui et sentiat omnia per subtilitatem,
et moveat per fortitudinem, et regat per potestatem,
et custodiat per benignitatem? Dixi quid de majestate
ac moderamine summi Dei principes et philosophiae
simul et eloquentiae judicarint. Ideo autem
nobilissimos utriusque excellentissimae artis magistros
protuli, quo facilius vel omnes alios idem sensisse
vel certe sine auctoritate aliqua dissensisse

monstrarem. Et sane invenire aliquos qui ab istorum
judicio discrepaverint, praeter Epicureorum
vel quorumdam Epicurizantium deliramenta, non
possum: qui sicut voluptatem cum virtute, sic Deum
cum incuria ac torpore junxerunt; ut appareat eos
qui ita sentiunt, sicut sensum Epicureorum atque
sententiam ita etiam vitia sectari.
II.
Non puto quod ad probandum nunc rem tam
perspicuam etiam divinis uti hoc loco testimoniis
debeamus; maxime quia sermones sacri ita abunde
et evidenter cunctis impiorum propositionibus contradicunt,
ut dum sequentibus eorum calumniis satisfacimus,
etiam ea quae supra dicta sunt plenius
refutare possimus. Aiunt igitur a Deo omnia praetermitti,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.