PL 53, col. 31
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
quia nec coerceat malos nec tueatur bonos,
et ideo in hoc saeculo deteriorem admodum statum
esse meliorum; bonos quippe esse in paupertate,
malos in abundantia; bonos in infirmitate, malos in
fortitudine; bonos semper in luctu, malos semper in
gaudio; bonos in miseria et abjectione, malos in
prosperitate et dignitate. Primum igitur ab iis qui
hoc ita esse vel dolent vel accusant, illud requiro,
de sanctis hoc, id est, de veris ac fidelibus Christianis,
an de falsis et impostoribus doleant. Si de falsis;
superfluus dolor, qui malos doleat non beatos
esse; cum utique quicumque mali sunt, successu
rerum deteriores fiant, gaudentes sibi 6 nequitiae
studium bene cedere; et ideo vel ob hoc ipsum miserrimi
esse debent ut mali esse desistant, vindicantes
improbissimis quaestionibus nomen religionis,
et praeferentes ad sordidissimas negotiationes titulum
sanctitatis: quorum scilicet nequitiis si miseriae
comparentur, minus sunt miseri quam merentur:
quia in quibuslibet miseriis constituti, non sunt tamen
tam miseri quam sunt mali. Nequaquam ergo
pro his dolendum quod non sunt divites ac beati;
multo autem pro sanctis minus: quia quamlibet videantur
ignorantibus esse miseri, non possunt tamen
esse aliud quam beati. Superfluum autem est ut eos
quispiam vel infirmitate vel paupertate vel aliis istiusmodi
rebus existimet esse miseros, quibus se illi
confidunt esse felices. Nemo enim aliorum sensu
miser est, sed suo. Et ideo non possunt cujusquam
falso judicio esse miseri, qui sunt vere sua conscientia
beati. Nulli enim, ut opinor, beatiores sunt quam
qui ex sententia sua atque ex voto agunt. Humiles
sunt religiosi, hoc volunt: pauperes sunt, pauperie
delectantur: sine ambitione sunt, ambitum respuunt:
inhonori sunt, honorem fugiunt: lugent,