PL 53, col. 32

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

lugere gestiunt: infirmi sunt, infirmitate laetantur. Cum enim,
inquit Apostolus, infirmor, tunc potens
sum [(II Cor. XII, 10)] . Nec immerito sic arbitratur,
ad quem Deus ipse sic loquitur: Sufficit tibi gratia
mea: nam virtus in infirmitate perficitur [(Ibid., 9)] .
Nequaquam ergo nobis dolenda est haec afflictio infirmitatum,
quam intelligimus matrem esse virtutum.
Itaque quidquid illud fuerit, quicumque vere religiosi
sunt, beati esse dicendi sunt: quia inter quamlibet
dura; quamlibet aspera, nulli beatiores sunt
quam qui hoc sunt quod volunt. Soleant quamvis
esse nonnulli qui turpia atque obscena sectantes,
etsi juxta 7 opinionem suam beati sunt, quia adipiscuntur
quod volunt; re tamen ipsa beati non sunt,
quia quod volunt, nolle debuerant. Religiosi autem

hoc cunctis beatiores sunt, quia et habent quae volunt,
et meliora quam quae habent omnino habere
non possunt. Labor itaque, et jejunium, et paupertas,
et humilitas, et infirmitas non omnibus sunt onerosa
tolerantibus, sed tolerare nolentibus. Sive enim gravia
haec, sive levia, animus tolerantis facit. Nam sicut
nihil est tam leve quod ei non grave sit qui invitus
facit, sic nihil est tam grave quod non ei qui id
libenter exsequitur, leve esse videatur. Nisi forte
antiquis illis priscae virtutis viris, Fabiis, Fabriciis,
Cincinnatis, grave fuisse existimamus quod pauperes
erant, qui divites esse nolebant; cum omnia
scilicet studia, omnes conatus suos ad communia
emolumenta conferrent, et crescentes reipublicae
vires privata paupertate ditarent. Numquid parcam

illam tunc agrestemque vitam cum gemitu et dolore
tolerabant, cum viles ac rusticos cibos ante ipsos
quibus coxerant focos sumerent, eosque ipsos capere
nisi ad vesperam non liceret? Numquid aegre ferebant
quod avara ac divite conscientia auri talenta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.