PL 53, col. 35

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

infirmissimum fuisse. Numquid negligebatur a Domino,
aut ob infirmitatem Christo non placuit, qui ad hoc
infirmus esse voluit ut placeret? quemque etiam ipse
apostolus Paulus
[(I Tim. V, 23)] , licet nimiis jam infirmitatibus
laborantem, non tamen nisi pauxillulum
vini sumere ac delibare permisit; hoc est, ita eum
voluit infirmitati suae consulere quod noluit tamen ad
fortitudinem pervenire? Et hoc cur ita? Cur absque
dubio, nisi quia, ut ipse dicit: Caro concupiscit adversus
spiritum, spiritus autem adversus carnem. 10 Haec enim, inquit, invicem sibi adversantur, ut non
quaecumque vultis, illa faciatis
[(Gal. V, 17)] , Non imprudenter
quidam hoc loco dixit quod si repugnante
corporis fortitudine, quae optamus facere non
possumus: infirmandum nobis carne sit ut optata faciamus.

« Infirmitas enim carnis, inquit
[(Salv. epist.
5)] , vigorem mentis exacuit, et affectis artubus,
vires corporum in virtutes transferuntur animorum;
non turpibus flammis medullae aestuant, non male
sanam mentem latentia incentiva succendunt, non
vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt; sed
sola exsultat anima, laeta corpore affecto, quasi adversario
subjugato. » Haec ergo, ut dixi, religiosis
viris causa infirmitatis est; eamque esse nec tu, ut
arbitror, jam negas.
IV.
Sed sunt fortasse, inquis, alia majora: id est,
quod multa in vita ista aspera atque acerba patiuntur,
quod capiuntur, quod torquentur, quod trucidantur.
Verum est. Sed quid facimus quod et prophetae
in captivitatem abducti sunt et apostoli etiam

tormenta tolerarunt? Et certe dubitare non possumus,
quod tunc Deo maxime curae erant, cum pro
Deo ista paterentur. At forsitan hoc ipso magis probare
te dicis quod Deus in saeculo isto omnia negligat,
et futuro totum judicio reservet, quia semper et
boni omnia mala passi sunt, et fecerunt mali. Non
infidelis quidem videtur assertio, maxime quia futurum
Dei judicium confitetur. Sed nos ita judicandum
humanum genus a Christo dicimus, ut tamen
etiam nunc omnia Deum, prout rationabile putat,
regere ac dispensare credamus; et ita in futuro judicio
judicaturum affirmamus, ut tamen semper etiam
in hoc saeculo judicasse doceamus. Dum enim semper
gubernat Deus, semper judicat: quia gubernatio
ipsa judicium est. 11 Quot modis hoc vis probemus?

ratione, an exemplis, an testimoniis? Si ratione;
quis tam expers humanae intelligentiae est et
hujus ipsius de qua loquimur, veritatis alienus, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.