PL 53, col. 36
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
non agnoscat ac videat pulcherrimum mundi opus et
inaestimabilem supernarum infernarumque rerum
magnificentiam ab eodem regi a quo creata sit, quemque
elementorum fabricatorem, eumdem etiam gubernatorem
fore? qui cuneta scilicet qua potestate
ac majestate condiderit, eadem etiam providentia ac
ratione moderetur; praesertim cum etiam in his quae
humano actu administrantur, nihil penitus sine ratione
consistat, omniaque ita a providentia incolumitatem,
quasi corpus ab anima vitam, trahant;
ideoque in hoc mundo non solum imperia et provincias,
atque rem civilem ac militarem, sed etiam minora
officia et privatas domos, pecudes denique ipsas,
et minutissima quaeque domesticorum animantium
genera, non nisi humana ordinatione atque consilio,
quasi quadam manu et gubernaculo, contineri. Et
haec omnia sine dubio voluntate ac judicio summi
Dei: scilicet ut eo exemplo omne genus humanum
particulas rerum et membra regeret, quo ipse summam
totius mundani corporis gubernaret. Sed in
principio, inquis, creaturarum haec sunt a Deo statuta
atque disposita; caeterum patrata universitate
rerum atque perfecta, removit a se cunctam terrestrium
rerum curam et ablegavit; laborem videlicet
forte fugiens, a suo loco amandavit, et molestiam
fatigationis evitans, aut occupatus negotiis aliis,
partem rerum reliquit, quia totum obire non possit.
V.
Removet igitur a se, inquit, curam mortalium
Deus. Et quae ergo nobis divinae religionis est ratio?
quae vel causa Christum colendi, vel spes propitiandi?
12
Si enim neglig it Deus in hoc saeculo genus hominum,
cur ad coelum quotidie manus tendimus, cur
orationibus crebris misericordiam Dei quaerimus, cur
ad ecclesiasticas domos currimus, cur ante altaria
supplicamus? Nulla est enim nobis ratio precandi, si
spes tollitur impetrandi. Vides ergo quam stulta atque
inanis sit hujus persuasionis assertio: quae utique si
recipitur, nihil penitus de religione servatur. Sed ad
illud forte confugies ut dicas nos metu futuri judicii
Deum colere, et id omni praesentium officiorum cultu
elaborare ut in die futuri saeculi mereamur absolvi.
Quid ergo sibi vult apostolus Paulus praecipiens quotidie
in Ecclesia ac jubens ut offeramus jugiter Deo
nostro orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum
actiones
[(I Tim. II, 1)] ? Et haec omnia quam
ob causam? quam utique, nisi, ut ipse dicit, ut quietam
et tranquillam vitam agamus in omni castitate [(Ibid., 2)] .
Pro praesentibus, ut videmus, Domino supplicari