PL 53, col. 37
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
jubet et orare: quod utique non juberet, nisi
exorare posse confideret. Quomodo ergo aliquis pro
obtinendis futuri temporis bonis apertas Dei aures,
pro praesentibus autem clausas atque obstructas putat?
Aut quomodo nos in ecclesia supplicantes praesentem
nobis salutem a Deo poscimus, si audiendos
nos penitus non putamus? Nulla ergo nobis pro incolumitatibus
ac prosperitatibus nostris vota facienda
sunt. Quin potius ut modestia supplicationis vocem
conciliet postulantis, dicendum fortasse nobis est:
Domine, non prosperitatem vitae istius petimus, nec
pro bonis praesentibus supplicamus; scimus enim
aures tuas his obsecrationibus clausas esse et auditum
te ad preces istiusmodi non habere, sed pro his tantummodo
petimus quae sunt futura post mortem. Esto
igitur, postulatio talis utilitate non careat; 13 quomodo
ratione subsistit? Si enim Deus a respectu hujus
saeculi curam removit, et postulantium precibus aures
suas clausit; absque dubio qui non audit nos pro
praesentibus, non audit etiam pro futuris: nisi forte
credimus pro precum diversitate aures suas Christum
vel tribuere vel negare, id est, ut claudat eas cum
rogantur praesentia. aperiat cum futura. Sed de his
dicendum amplius non est. Tam stulta enim sunt et
tam frivola, ut cavendum sit ne id ipsum quod pro
honore Dei dicitur, injuria Dei esse videatur. Tanta
quippe est majestatis sacrae et tam tremenda reverentia,
ut non solum ea quae ab illis contra religionem
dicuntur horrere, sed etiam quae pro religione
nos ipsi dicimus cum grandi metu ac disciplina dicere
debeamus. Igitur si stulte atque impie creditur quod
curam humanarum rerum pietas divina despiciat,
ergo non despicit. Si autem non despicit, regit. Si
autem regit, hoc ipso quod regit judicat: quia regimen
esse non potest, nisi fuerit jugiter in rectore
judicium.
VI.
Sed parum esse fortasse quispiam putet quod
hoc ratio declarat, nisi probetur exemplis. Videamus
qualiter mundum a principio Deus rexerit; et ita
eum omnia semper gubernasse monstrabimus, ut
simul etiam judicasse doceamus. Quid enim Scriptura
dicit: Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, et
inspiravit in eum spiraculum vitae [(Gen. II, 7)] . Et quid
postea? Posuit, inquit, eum in paradiso voluptatis [(Ibid., 15)] .
Quid deinceps? Dedit scilicet legem, praeceptis
imbuit, institutione formavit. Quid autem post
haec secutum est? Praeteriit homo mandatum sacrum,
sententiam subiit, paradisum perdidit, poenam damnationis
excepit. Quis non in iis omnibus et gubernatorem
Deum videat et judicem? 14 Constituit enim
Adam in paradiso innocentem, expulit reum. In constitutione
ordinatio est, in expulsione judicium.
Quando enim eum in loco voluptatis posuit, ordinavit:
quando autem reum de regno expulit, iudicavit.