PL 53, col. 39

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

paucos. Videamus an id ipsum manifestare possimus
etiam per universos. Aucta igitur ac multiplicata humani
generis multitudine simul et iniquitate, videns
Deus, inquit Scriptura sacra, quod multa malitia hominum
esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta
esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem
fecisset in terra; et tactus dolore cordis intrinsecus,
Delebo, inquit, hominem quem creavi, a facie terrae [(Gen. VI, 5-7)] .
Consideremus quemadmodum in his
omnibus et sollicitudo Domini pariter et severitas indicetur.
Primum enim ait: 16 Videns autem Deus;
secundo, Tactus dolore cordis intrinsecus; tertio, Delebo,
inquit, hominem quem creavi. In hoc siquidem
quod videre omnia Deus dicitur, cura ejus ostenditur;
in hoc quod dolet, terror irati; in hoc quod punit,

severitas judicantis. Poenituit ergo, inquit Scriptura
sacra, Deum quod hominem fecisset in terra; non quod
Deus sit obnoxius huic motui aut ulli subjaceat passioni;
sed sermo divinus ad insinuandam plenius nobis
rerum scriptarum intelligentiam, quasi humano
nobiscum affectu loquens, sub nomine poenitentis
Dei vim demonstravit irati. Ira est autem Divinitatis,
poena peccantis. Quid ergo post haec secutum est? Cum,
inquit, vidisset Deus terram esse corruptam, dixit
ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta
est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam
eos cum terra [(Ibid., 13)] . Et quid postea? Rupti
sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae, et cataractae
coeli apertae sunt: factaque est pluvia super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Gen. VII,

11, 12). Et paulo post: Consumpta est omnis caro quae
movebatur super terram [(Ibid., 21)] . Et deinceps: Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca [(Ibid., 23)] .
Hic nunc requirere ab illis volo qui incuriosum
rerum humanarum appellant Deum, an illo
tempore vel curasse eum terrestria credant vel judicasse.
Puto enim non judicavit tantum, sed etiam
dupliciter judicavit. Nam dum servabat bonos, pium
se retributorem, et dum condemnat malos, se verum
judicem comprobavit. Sed haec forsitan apud stultos,
quia ante diluvium, id est, quasi alio quodam saeculo
gesta sunt, minus auctoritatis habere videantur. Quasi
vero aut tunc alius Deus fuerit, aut postea eamdem
mundi curam habere noluerit. Possum quidem divino
munere per singulas 17 post diluvium generationes

probare quae dico; sed et enormitas vetat, et tamen
certa quaedam et majora sufficiunt: quia cum idem sit
absque dubio majorum pariter ac minorum Deus, id

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.