PL 53, col. 40

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

profecto intelligendum est in minoribus quod in majoribus
comprobatur.
VIII.
Igitur cum post diluvium generationi hominum
benedixisset Deus, immensamque hominum multitudinem
benedictio ipsa generasset, loquitur ad
Abraham Dominus e coelo
[(Gen. XII, 1)] , jubens ut
deserat terram suam, inquirat alienam. Vocatur, sequitur,
adducitur, collocatur; fit de paupere locuples,
de ignoto potens, infimus peregrinatione, excellentissimus
dignitate. Sed ne haec tamen quae ei
data a Deo fuerant, muneris tantum viderentur
fuisse, non meriti, qui laetabatur prosperis, probatur
adversis. Sequitur quippe labor, periculum, timor.
Vexatur commigratione, fatigatur exsilio, contumelia
afficitur, uxore privatur; immolari sibi Deus

filium jussit, pater obtulit; et quantum ad defunctionem
cordis pertinet, immolavit. Rursum exsilia,
rursum metus, Philistinorum invidia, Abimelech rapina:
multa quidem mala, sed tamen paria solatia.
Nam etsi a plurimis afficitur, tamen de omnibus vindicatur.
Quid igitur in cunctis istis quae memoravimus?
num Deus non est et inspector, et invitator, et
ductor, et sollicitus, et sponsor, et protector, et munerator,
et probator, et sublimator, et ultor, et judex?
Inspector quippe est, dum ex omnibus unum
elegit quem meliorem vidit; invitator, dum vocat;
ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dum ad
ilicem visitat; sponsor, dum futura promittit; protector,
quia inter gentes barbaras protexit; munerator,
quia locupletavit; probator, quia tentari asperis

voluit; sublimator, quia potentiorem omnibus 18
fecit; ultor, quia eum de adversariis ultus est; judex,
quia dum ulciscitur, judicavit. Subjungit autem statim
huic historiae Deus dicens: Clamor Sodomorum
et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum
aggravatum est nimis [(Gen. XVIII, 20)]
. Clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est.
Pulchre
clamorem dixit in se habere peccata. Grandis enim
absque dubio peccantium clamor est, qui a terra ascendit
ad coelum. Quare autem peccata hominum
quasi clamare testatur? Scilicet quia caedi aures suas
Deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur
poena peccantium. Et vere clamor, et grandis clamor
est, quando pietas Dei peccatorum clamoribus
vincitur ut peccantes punire cogatur. Ostendit ergo

Dominus quam invitus puniat etiam gravissimos peccatores,
dicens quod clamor Sodomorum ad se ascenderit.
Hoc est dicere: Misericordia quidem mea

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.