PL 53, col. 45
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
poena peccantes? Et tamen cum omnis populus
reus fuerit, cur non est in omnes missa damnatio?
Quia pius scilicet Dominus partem percussit sententiae
suae gladio, ut partem corrigeret exemplo, praeberetque
omnibus simul et coercendo censuram et
indulgendo pietatem. Censura enim fuit quod castigavit,
pietas quod pepercit: quamvis utrumque impari
modo. Plus siquidem tunc pietati datum est
quam severitati. Ideo utique, quia cum indulgentissimus
Dominus propensiorem se semper miserationi
praestet quam ultioni, licet in coercenda tunc Judaici
exercitus parte judicio ac severitati censura divina
aliquid attribuerit, majorem tamen sibi populi portionem
pietas vindicavit: specialiter quidem hoc, et
peculiari tunc innumerae plebis misericordia; ne
omnes scilicet quos reatus complectebatur, poena
consumeret. Caeterum erga quasdam personas, ut legimus,
ac familias censura Dei inexorabilis est; sicut
illud, ubi otiante sabbatis populo, is qui colligere ligna
usurparat, occidi jubetur [(Num. XV, 35)] : quamvis
enim opus ipsum hominis videretur innoxium,
faciebat tamen eum diei observatio criminosum. Vel
cum duobus lite certantibus, unus qui blasphemarat,
morte multatur. 24 Sic enim scriptum est: Ecce
autem filius mulieris Israelitidis quem pepererat de viro
Aegyptio inter filios Israel, jurgatus est in castris
cum viro Israelite. Cumque blasphemasset nomen Domini,
et maledixisset ei, adductus est ad Moysen (Levit
XXIV, 10, 11). Et paulo post: Miserunt, inquit, eum
in carcerem, donec viderent quid juberet Dominus. Qui
locutus est ad Moysen, dicens: Educ blasphemum extra
castra, et ponant omnes qui audierunt manus super caput
ejus, et lapidet eum populus universus [(Ibid. 12-14)] .
Nunquid non praesens Dei est manifestumque judicium,
et prolata quasi juxta humani examinis formam
coelesti disceptatione sententia? Primum, qui
peccaverat comprehensus est; secundo, quasi ad tribunal
adductus; tertio, accusatus; deinde in carcerem
missus; postremo, coelestis judicii auctoritate
punitus. Porro autem non punitus tantum, sed punitus
sub testimonio; ut damnare scilicet videretur
reum justitia, non potestas: exemplo scilicet ad cunctorum
emendationem proficiente, ut ne quis postea
admitteret quod omnis in uno populus vindicasset.
Hac igitur ratione atque judicio omnia Deus
et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni
omnium proficeret quidquid singuli pertulissent. Sicut
etiam et illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis
sanguinis viri, coelesti igne consumpti sunt
[(Num. XXVI; Levit. X; II Paral. XXIV)] ;
in quibus
utique non judicium tantum, sed praesens Deus ostendere
voluit impendensque judicium. Sic enim
scriptum est quod cum egressus ignis a Domino devorasset
holocaustum
[(Levit. IX, 24)] , arreptis Nadab