PL 53, col. 46

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem et incensum
desuper, offerentes coram Domino ignem alienum:
quod eis praeceptum non erat. Egressusque ignis a Domino,
devoravit eos, et mortui sunt coram Domino [(Levit.
X, 1, 2)] . Quid enim aliud quam extentam 25 super
nos dexteram suam et imminentem jugiter gladium
voluit ostendere, qui errorem supradictorum statim in
ipso opere punivit, nec pene prius peractum est facinus
peccantium, quam ulcisceretur poena peccatum?
Quamvis non id tantum in hac re actum sit, sed etiam
multa alia. Cum enim in illis tunc non mens impia,
sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declaravit
profecto Dominus quo supplicio digni essent qui contemptu
Divinitatis aliquid admitterent, quando etiam
illi percussi a Deo essent qui sola mentis inconsideratione

peccassent, aut quam rei essent qui contra
jussionem Domini sui facerent, cum etiam illi taliter
plecterentur qui injussa fecissent. Porro autem etiam
ex hoc consulere Deus voluit nostrae correctioni per
censuram salubris exempli, ut omnes laici intelligerent
quantum iram Dei timere deberent, cum a praesenti
poena filios sacerdotis nec meritum parentis
eriperet, nec ministerii sacri privilegium vindicaret.
Sed quid ego de his dico quorum inconsiderantia
quodammodo Deum tetigit et ad coelestem injuriam
redundavit? Maria contra Moysen loquitur, et punitur;
nec punitur tantum, sed judicii more punitur.
Primum enim ad judicium vocatur, deinde arguitur,
tertio verberatur. In objurgatione excipit vim sententiae,
in lepra autem patitur piaculum criminosae:

quamvis coercitio istiusmodi non Mariam tantum, sed
etiam Aaronem humiliaverit, quia etsi deformari lepra
summum antistitem non oportuit, et ipsum tamen
Domini castigatio flagellavit: nec solum hoc,
sed in poenam quam Maria patitur, Aaron etiam quasi
culpae particeps coercetur. Maria enim supplicio
afficitur, ut Aaron confusione mulctetur. Porro autem
ut inexorabilem in quibusdam agnosceremus formam
divini esse judicii, 26 ne illius quidem intercessu
qui laesus fuerat indulsit. Sic enim legimus ad Aaronem
et Mariam dixisse Dominum: Quare igitur non
timuisti detrahere servo meo Moysi? iratusque abiit.
Et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix; clamavitque
Moyses ad Dominum dicens: Obsecro, Domine,
sana eam. Cui respondit Dominus: Si pater ejus

spuisset in faciem illius, non debuerat saltem decem
dierum rubore suffundi? Separetur septem diebus extra
castra, et postea revocabitur [(Num. XII, 8-14)] .
Sufficiant igitur de hoc genere divisionis et de hac
parte sermonis ista quae diximus. Infinitum enim est
de omnibus disputare, quae nimis longum est etiam
sine disputatione numerare. Sed adhuc tamen aliquid
addamus.
XII.
Poenitet gentem Hebraeorum de Aegypto recessisse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.