PL 53, col. 47

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

[(Exod. XVI)] ,
percutitur; dolet deinde fatigari
se labore itineris, affligitur; carnes desiderat, verberatur.
Et quia quotidie mannam edens explere inlecebris
cupit ventris ingluviem, optata quidem cupiditate
saturatur, sed in ipsa tamen saturitate torquetur. Adhuc enim,
inquit Scriptura, esca erat in
ore ipsorum, et ira Dei ascendit in eos. Et occidit plurimos
eorum, et electos Israel impedivit [(Psal. LXXVII,
30, 31)] . Og contra Moysen rebellat, exstinguitur
[(Deut. III)] .
Core conviciatur, obruitur. Dathan et Abiron
murmurant, devorantur
[(Num. XVI)] . Aperta est
enim, inquit, terra, et deglutivit Dathan, et operuit synagogam
Abiron [(Psal. CV, 17)] . Ducenti quoque et
quinquaginta, ut sacer sermo testatur, principes viri
qui tempore concilii per nomina vocabantur, surrexerunt

contra Moysen: Cumque stetissent contra Moysen
et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis
multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Cur
elevamini super populum Domini [(Num. XVI, 3)] ? Et
quid post haec? Ignis, inquit, egressus a Domino interfecit
ducentos quinquaginta viros qui offerebant in
censum [(Ibid., 35)] . 27 Sed cum haec tanta fierent,
coelestis cura non profuit. Adhibita est saepissime coercitio,
sed emendatio non est secuta. Sicut enim nos,
cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi
cum caederentur saepissime, non emendabantur. Quid
enim scriptum est? Murmuravit autem omnis multitudo
filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron,
dicens: Vos interfecistis populum Domini [(Num.
XVI, 41)] . Et quid postea? Percussa sunt statim et divino

igne consumpta quatuordecim millia hominum
et septingenti. Cum omnis ergo tunc populi multitudo
peccaverit, cur non est in omnibus vindicatum?
praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione
Core nullus evaserit. Cur ibi cunctum peccantum coetum
28
1.
Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus;
quibus utique jugiter Deus noster et contemplator
sollicitissimus, et gubernator piissimus, et judex
justissimus comprobatur. Sed cogitat de imperitioribus
forte aliquis: Si sic aguntur nunc a Deo omnia
ut tunc acta sunt, quid est quod mali praevalent, affliguntur
boni, et cum tunc iram mali senserint, et misericordiam
boni, nunc videntur sentire quodammodo
boni iram et mali gratiam? Paulo post ad ista respondeam.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.