PL 53, col. 486

Commentarii in Psalmos (Arnobius junior), J. P. Migne

martyrum, qui non timuerunt, sicut Phinees, sanguinem
fundere. Ut his orantibus cesset a nobis quassatio,
ut hoc quod evadimus, quia nostra justitia nulla est,
illorum reputetur justitiae, a generatione et generatione
in aeternum. Nunc videndum est qualiter et nos
sicut illi irritamus Dominum ad aquam contradictionis,
ita ut vexetur Moyses propter nos qui exacerbamus
spiritum ejus. Ita, ut dixi, liquet psalmus hic in
historia, ut penitus et expositor necessarius non sit.
Sed quia a littera ingressi sumus infra litteram, videamus
quomodo irritetur Dominus ad aquam contradictionis.
Post baptisma unum aqua nobis contradictionis
exoritur, contradicitur nobis aqua baptismatis: Unus
enim Deus, una fides, unum baptisma [(Eph. IV)] .
Ibi vexamus Moysen. Moyses lex Dei est;

vexamus legem ejus, contemnentes praecepta ejus. Insuper
etiam exacerbamus spiritum ejus sanctum, in
quo signati sumus in die redemptionis. Hoc autem
facimus, quando non disperdimus gentes quas dixit
Dominus, quando nutrimus vitia, amantes ea quae
odit Dominus commiscemur inter gentes, similia aut
pejora facientes, quam gentes quae ignorant Deum.
Servimus sculptilibus eorum, Deum habentes ventrem
et gloriam in stercore. Hinc nascitur nobis scandalum,
id est, libido. Tunc immolamus filios nostros et
filias nostras daemoniis, id est, sensus nostros, qui ex
nobis quasi filii nascuntur. Et cogitationes nostras
daemoniis tradimus. Effundimus sanguinem innocentem,
id est, sanguinem animarum simplicium, quae
nostro exemplo delinquunt. Sanguinem utique eorum

sacrificamus sculptilibus Cham. Cham irrisor patris
est. Ii ergo qui irrident legem Dei nostri his eos sacrificamus
qui nostro exemplo delinquunt. Jacent
enim ante ora eorum, de ipsis loquuntur, de ipsis
risus, de ipsis jocus, de ipsis opprobria universa reperiunt.
Ille monachus hoc egit, ille clericus hoc, illa
sanctimonialis hoc; sic interficitur terra sanguinibus,
id est, terrenae mentes interficiuntur hoc ordine, si
ille qui sanctus vocatus et nonnus sic ait. Ego quis
aut quotus sum ut non agam, sic inficitur vitio nostro
terra sanguinibus, et contaminatur in operibus nostris.
Quia fornicamur in observationibus nostris, id
est, in proposito sancto positi, aut corde, aut opere
fornicamur. Ideo irascitur Dominus super populum
suum, et abominatus est haereditatem suam. Ideo tradidit

nos in manu inimicorum, et dominantur nostri
qui oderunt nos. Et tribulant nos inimici nostri, et
humiliant nos sub pedibus suis; saepe diximus: Parce,
Domine, et saepe liberavit nos. Nos autem iterum
liberati exarsimus in cogitationibus nostris. Nihil nobis
superest, nisi ut de isto corpore exeamus. Si contempsimus
quae passi sumus, quae passuri sumus contemnimus.
Ibi enim passio finem non habet, jam ex integro
poeniteamus. Quia sicut contemnentes Deum,
Deum nobis fecimus contemnentem; ita dum poenitemur
ex animo, Deum nobis fecimus poenitentem. Nos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.