PL 53, col. 592

Praedestinatus (Auctor incertus), J. P. Migne

primus homo amiserat, revocatur. Secunda, cum
immaculatus qui erat peccator efficitur. Tertia, cum
ex terra corpus mortuum suscitabitur. Quarta, cum
anima de inferni claustris eruitur. Quinta, quod
anima paradisi habitatione laetatur, quousque corpus
suum incorruptibile recipiat. Sexta quod filios
Deo facit qui erant filii Adae. Septima, quod facit
hominem regni coelorum esse participem. Has esse
sancti Spiritus formas in septem ecclesiis, in septem
oculis et in septem candelabris aureis collocatas.
XVI.
Sexta decima haeresis Heracleonitarum ab Heracleone
adinventa est; quae baptizatum hominem,
sive justum, sive peccatorem, loco sancti computari
docebat: nihilque obesse baptizatis peccata memorabat,

dicens, sicut non in se recipit natura ignis
gelu, ita baptizatus non in se recipit peccatum. Sicut
enim ignis resolvit aspectu suo nives, quantaecunque
juxta sint, sic semel baptizatus non recipit peccatorum
reatum, etiam quantavis fuerint operibus ejus
peccata permixta. Hic in partibus Siciliae inchoavit
docere. Contra hunc susceperunt episcopi Siculorum,
Eustachius Lilybaeorum et Panormeorum
Theodorus. Quique omnium qui per Siciliam
erant episcoporum synodum exorantes, gestis eum
audire decreverunt, et universas assertiones ejus dirigentes
ad sanctum Alexandrum Urbis episcopum,
rogaverunt ut ad eum confutandum aliquid ordinaret.
Tunc sanctus Alexander, ad singula quaeque
capita hydri singulos gladios Dei Verbi de vagina divinae

legis ejiciens, librum contra Heracleonem ordinans,
ferventissimum ingenio Sabinianum presbyterum
destinavit; qui et scriptis episcopi, et assertione
sua ita eum confutaret, ut nocte media navis
praesidio fugeret et ultra ubinam devenisset penitus
nullus sciret.
XVII.
Septima decima haeresis Ophitarum. Hi a colubro
nominati sunt. Coluber enim, Graece ophis dicitur.
Habent ergo colubrum assuetum eorum panes lingua
lambere, atque ita ex se velut Eucharistiam sanctificare.
Quem colubrum suum Christum appellant.
Contra hos susceperunt Bithyniae provinciae sacerdotes,
id est civitatis Chalcedoniae et Nicomediae
episcopi Theocritus et Evander, et confutantes eos

publice superarunt, atque superventum facientes eis
per collegia eorum, in Bithyniae, ut dixi, partibus
per possessiones clanculo ubi haec ipsa perpetrabant,
et sacerdotes eorum eliminarunt, et serpentes eorum
occiderunt, ac rationem reddentes omni populo,
maximam partem plebis ab hoc periculo liberarunt.
XVIII.
Octava decima haeresis, Cainiani. Propterea sic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.