PL 53, col. 49

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

probari debet, praesentia, an gubernatio, anne judicium?
Praesentia, opinor: quia qui vel recturus
est vel judicaturus, praesens absque dubio esse debet,
ut vel regere quidquid illud est vel judicare possit.
Loquens in voluminibus suis sermo divinus sic ait: In
omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos [(Prov. XV, 3)] .
Ecce habes praesentem, ecce intuentem,
ecce in omni loco cura ac provisione vigilantem. Idcirco
enim et bonos ab eo considerari et malos dixit,
ut probaret scilicet nihil ab eo negligi, quem ostenderet
universa rimari. Quod ut plenius capias, audi
quid in alio Scripturarum loco idem testatur Spiritus
sanctus: Oculi, inquit, Domini super timentes eum,
ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame [(Psal. XXXII, 18, 19)] .
Ecce cur aspicere justos homines

Deus dicitur; utique ut conservet, ut protegat.
Aspectus enim Divinitatis propitiae, munus est
conservationis humanae. Nam et alibi idem divinus
Spiritus: Oculi, inquit, Domini super justos, et aures
ejus in preces eorum [(Psal. XXXIII, 16)] . Vide qua benignitate
agere cum suis Deum Scriptura dicit. In
hoc siquidem quod ait oculos Domini super justos
esse, affectus aspicientis ostenditur; in hoc autem
quod aures in precibus paratas, semper exaudientis
largitas demonstratur. Quamvis per id quod dicit,
divinas aures in precibus semper esse justorum, non
audientia tantum Dei, sed quaedam quasi obedientia
Dei designetur. Quomodo enim in precibus justorum
divinae aures sunt? Quomodo, nisi ut semper audiant,
nisi ut semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant,

nisi ut illico exaudita concedant? 30 Semper
ergo ad audiendas sanctorum preces paratae Domini
nostri aures, semper attentae sunt. Quam beati essemus
omnes, si quam promptam erga nos Dei audientiam
legimus, tam prompte ipsi Deum audire vellemus!
Sed forsitan dicis, hoc quod justos aspicere
Deus legitur, parum prodesse causae, quia non sit
generalis Divinitatis intuitus qui justis tantum speciali
benignitate tribuatur. Jam quidem superius sacer
sermo testatus est quia oculi Domini contemplantur
bonos et malos. Sed si hoc etiam nunc vis plenius
probari, respice quid sequatur. Hoc enim subditur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.