PL 53, col. 50

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

Vultus autem Domini super facientes mala, ut
perdat de terra memoriam eorum
[(Ibid., 17)] . Vide
absque dubio quia non potes queri quod non aspiciat
etiam injustos Deus, quia intelligis generalem quidem
esse in omnes Domini visionem, sed meritorum fieri
disparilitatem diversam. Boni quippe aspiciuntur ut
conserventur, mali ut disperdantur: cum quibus utique
partem et ipse habens, qui hominem a Deo aspici
negas, non solum videri te a Domino evidenter
intellige, sed periturum quoque indubitanter agnosce.
Nam cum ad hoc sit vultus Dei super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum, necesse est ut
qui aspicere Dei vultum per fidem negas, aspicientis
iram perditione cognoscas. Igitur de praesentia ac de
aspectu Dei ista sufficiunt.

DE GUBERNATIONE DEI.
II.
Videamus nunc an qui respicit regat, cum utique
ipsa ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi:
quia non ad hoc respicit ut cum aspexerit
negligat, qui scilicet per id ipsum non negligere intelligitur
quia respicere dignatur; praesertim cum superius
sacer sermo 31 testatus sit malos ad perditionem
a Deo aspici, bonos ad salutem. Hoc ipso utique
dispensatio divini gubernaculi demonstratur. Hoc est
enim justa gubernatione regere et singulos quosque
homines pro meritorum diversitate tractare. Sed accipe
tamen de hac re plenius testimonium. Dicit ad
Deum Patrem in psalmo Spiritus sanctus: Qui regis
Israel, intende [(Psal. LXXIX, 1)] . Israel, videns Deum
interpretatur: quem utique cum Christiani fide et

corde videant qui fideliter credunt, licet gubernator
omnium Deus sit, illis tamen peculiariter regimen
praestari a Deo dicitur, qui regi peculiariter a Divinitate
mereantur. Unde et tu, quicunque ille es, si
Christianus es, necesse est ut regi te a Deo credas.
Si autem gubernari te a Deo cum caeteris Christianis
omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos
te esse cognoscas. Sed si illud, ut supra jam diximus,
magis quaeris quod ad omnes homines, non quod
ad solos pertinet Christianos, ecce evidenter dicit volumen
sacrum cuncta quotidie nutu Divinitatis regi et
incessabiliter a Deo omnia gubernari. Ipse enim,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.